De Bono Patientiae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Quodsi et nos, fratres dilectissimi, in Christo sumus, si ipsum induimus, si ipse est salutis nostrae uia, qui Christum uestigiis salutaribus sequimur per Christi exempla gradiamur, sicut Iohannes apostolus instruit dicens: qui dicit se in Christo manere debet quomodo ille ambulauit et ipse ambulare. item Petrus super quem ecclesia Domini dignatione fundata est in epistula sua ponit et dicit: Christus passus est pro uobis relinqens uobis exemplum, ut sequamini uestigia eius qui peccatum non fecit, nec dolus inuentus est in ore eius, qui cum malediceretur non remaledixit, cum pateretur non minabatur, tradebat autem se iudicanti iniuste.

Inuenimus denique et patriarchas et prophetas et iustos omnes qui figuram Christi imagine praeeunte portabant nihil magis custodisse in laude uirtutum suarum quam quod patientiam forti et stabili aequanimitate tenuerunt. sic Abel originem martyrii et . passionem iusti initians primus et dedicans aduersus fratrem [*]( 14 I Io. 2, 6. 17 I Petro 2, 21 sq. ) [*]( 1 ista omnia v uenerint] fuerint v .2 benignus SWG V, benignus et patiens v 3 illos blasphemos om. S 4 nominis] dominis S 6 sed et Gv 8 qui om. S est christus W ac tanta] sca G .9 tanta ac talis WGv 10 *»ecclesia G (et eras.) 11 si (ante ipsum) Ws. I. m. 2 12 si ipsum induimus post uia ponit S; fort. delendum 14 instruet S1 18 nobis WGV, nobis S; cf. test. III39. de zelo et liuore c. 11 uobis] nobis 81 20 est om. W 21 reraaledixit 6\'W2 G V, remaledicebat W\'v minabatnr SWGV, comminabatur v 22 tradebant S iniuste ex iuste ait S m. 2, se iniuste v 23 et om. 8 patriarcas W G 27 iustiiSJFGV, iusti hominis v aduersus W s. I. m. 2 ) [*]( 20* )

404
parricidam non resistit nec reluctatur, sed humilis et mitis patienter occiditur. sic Abraham Deo credens et radicem ac fundamentum fidei primus instituens temptatus in filio non dubitat neque cunctatur, sed praeceptis Dei tota patientia deuotionis obsequitur. et Isaac ad hostiae dominicae similitudinem praefiguratus quando a patre immolandus offertur, patiens inuenitur. et Iacob fugatus a fratre de terra sua patienter excedit et maiore patientia postmodum supplex adhuc magis impium et persecutorem muneribus pacificis ad concordiam redigit. Ioseph uenundatus a fratribus et relegatus non tantum patienter ignoscit, sed et gratuita uenientibus frumenta largiter et clementer impertit. Moyses ab ingrato et a perfido populo contemnitur frequenter et paene lapidatur, et tamen lenis et patiens pro eisdem Dominum deprecatur. in Dauid uero, ex quo secundum carnem Christi natiuitas oritur, quam magna et mira et christiana patientia habuisse in manu saepe ut Saul regem persequentem se et interficere concupiscentem posset occidere et tamen subditum sibi et traditum maluisse seruare nec rependisse inimico uicem, sed occisum adhuc insuper et uindicasse. tot denique prophetae interfecti, tot martyres gloriosis mortibus honorati, qui omnes ad caelestes coronas patientiae laude uenerunt. neque enim potest accipi dolorum et passionum corona, nisi praecedat in dolore et passione patientia.

Quam sit autem patientia utilis et necessaria, fratres dilectissimi, ut manifestius possit et plenius nosci, Dei sententia cogitetur quam in origine statim mundi et generis humani Adam praecepti inmemor et datae legis transgressor accepit. tunc sciemus quam patientes esse in isto saeculo debeamus, qui sic nascimur, ut pressuris istic et conflictationibus laboremus. [*]( 1 fratricidam v; cf. p. 307,28., de eelo et l. c. 5., Quintil. inst. VIII, 6,35 5 isac S 7 fratre suo S maiora G 8 Becutorem W 9 redigit] reducit G 10 religatus SG agnoscit S 11 et om. G frumenta uenientibus WGv 12 a om. W Gv 13 isdem W 14 natiuitatis G1 15 patientia] patia S 17 cupientem G et om. S sibi ex tibi S 19 interfecti W 8.1. m. 2 20 tot] hoc S martyris S gloriosos W\' 21 patiae W1 24 patientiam quam S 25 dinosci G 27 et om. S leges S 29 in pressuris G istinc W\', isthic August. contra duas epist. Pel. IV, 8, 22 )

405
quia audisti, inquit, uocem mulieris tuae et manducasti ex illa arbore, de qua sola praeceperam tibi ne manducares, maledicta terra erit in omnibus operibus tuis, in tristitia et gemitu edes ex ea omnibus diebus uitae tuae. spinas et tribulos eiciet tibi et edes pabulum agri. in sudore uultus tui edes panem tuum, donec reuertaris in terram de qua sumptus es: quoniam terra es et in terram ibis. huius sententiae uinculo conligati omnes et constricti sumus, donec morte expuncta de isto saeculo recedamus. in tristitia et gemitu simus necesse est omnibus diebus uitae nostrae, edamus panem necesse est cum sudore et labore.

Ynde unusquisque cum nascitur et hospitio mundi huius excipitur, initium sumit a lacrimis et quamuis adhuc omnium nescius et ignarus nihil aliud nouit in illa ipsa prima natiuitate quam flere. prouidentia naturali lamentatur uitae mortalis anxietates et labores et procellas mundi quas ingreditur in exordio statim suo ploratu et gemitu rudis anima testatur. sudatur enim quamdiu istic uiuitur et laboratur. nec sudantibus et laborantibus possunt alia magis quam patientiae subuenire solacia: quae cum apta sint et necessaria in isto mundo uniuersis, tum magis nobis qui diabolo inpugnante plus quatimur, qui in acie cotidie stantes inueterati et exercitati hostis conluctationibus fatigamur, quibus praeter uarias et adsiduas temptationum pugnas in persecutionum quoque certamine patrimonia relinquenda sunt, subeundus carcer, portandae catenae, animae inpendendae, gladius, bestiae, ignes, cruces, omnia denique tormentorum ac poenarum genera fide et uirtute patientiae perferenda Domino ipso [*]( 1 Gen. 3,17 sq. ) [*]( 2 de om. S 3 manducaris S omnibus om. S 4 tristia S 5 et spinas S 6 in] et in W sudorem S 7 terra 8 8 sumptus G et August l. c., adsumptus S, et sumptus W; cf. test. III 58 quoniam} quia v terram] terra S 10 expuncta morte v 11 sumus W 12 labore et sudore W 13 unusque WI, unusquisque nostrum v 14 quamuis ex quamquis G m. 2 16 lamentetur B mortalis] temporalia V 17 procelles G in om. W 19 stic S sudantibus et om. G 20 suuenire Wl, sublinire S; cf. de zelo et l. c. 9 21 sit GV tunc WG 24 persecutionom G1 27 bestia et orbs cruces G deneque S )

406
instruente et dicente: haec locutus sum uobis, ut in me pacem habeatis, in saeculo autem pressuram: sed fidite, quoniam ego uici mundum. si autem qui diabolo et mundo renuntiauimus pressuras et infestationes diaboli et mundi crebrius ac uiolentius patimur, quanto magis patientiam tenere debemus qua adiutrice et comite omnia infesta toleremus.