Ad Demetrianum

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Dixisti per nos fieri et quod nobis debeant inputari omnia ista quibus nunc mundus quatitur et urguetur, quod dii uestri a nobis non colantur. qua in parte qui ignarus diuinae cognitionis et ueritatis alienus es illud primo in loco scire debes senuisse iam saeculum, non illis uiribus stare quibus prius steterat nec uigore et robore ipso ualere quo antea praeualebat. hoc etiam nobis tacentibus et nulla de scripturis sanctis praedicationibusque diuinis documenta promentibus mundus ipse iam loquitur et occasum sui rerum labentium probatione testatur. non hieme nutriendis seminibus tanta imbrium copia est, non frugibus aestate [*]( 1 auctos Rl 2 affectus W1 efferre W 4 posset WlB (possit brntus M) lumen adm.] nidere M 5 patientiam MlR 6 compri-. merem — cohiberem W 8 et om. Mv 9 seninnt W quotq. imbrea. B, imbres quoque M pluuiae M 12 refntare) reputare expunctum WI R 14 forsitam B tuis] suis R 15 radices R adque] et M 16 tui M, tuae WRBv; cf. l. 27 et de mortal. c. 25 17 ratione R qui ad ab his incipit 8 18 fallentem R ueritate cogente v 19 et W 8. 1. m. 2 21 qui SR, quia v, qui sic ex quisi W m. 2 23 saeculum S, mundum WRv 24 ipso] eo v ante WR 25 praedicationibus quae SR 26 iam non W 27 sui e:c ui W m. 2 )

353
torrendis solita flagrantia est nec sic uerna de temperie sua laeta sunt nec adeo arboreis fetibus autumna fecunda sunt. minus de ecfossis et fatigatis montibus eruuntur marmorum crustae, minus argenti et auri opes suggerunt exhausta iam metalla et pauperes uenae breuiantur in dies singulos. et decrescit ac deficit in aruis agricola, in mari nauta, miles in castris, innocentia in foro, iustitia in iudicio, in amicitiis concordia, in artibus peritia, in moribus disciplina. putasne tu tantam posse substantiam rei senescentis existere, quantum prius potuit nouella adhuc et uegeta iuuenta pollere? minuatur necesse est quicquid fine iam proximo in occidua et extrema deuergit. sic sol in occasu suo radios minus claro et igneo splendore iaculatur, sic declinante iam cursu exoletis cornibus luna tenuatur, et arbor quae fuerat ante uiridis et fertilis arescentibus ramis fit postmodum sterilis, senectute deformis, et fons qui exundantibus prius uenis largiter profluebat senectute deficiens uix modico sudore destillat. haec sententia mundo data est, haec Dei lex est ut omnia orta occidant et aucta senescant et infirmentur fortia et magna minuantur et cum infirmata et deminuta fuerint finiantur.

Christianis inputas quod minuantur singula mundo senescente.

quid si et senes inputent christianis quod minus ualeant in senectute, quod non perinde ut prius uigeant auditu aurium, cursu pedum, oculorum acie, uirium robore, suco uiscerum, mole membrorum, et cum olim ultra octingentos et nongentos annos uita hominum longaeua procederet, uix nunc possit ad [*]( 1 torrentis S, torpendis Wl solita WR, soli.. B (Zitterae euanuerunt), solis tanta v fragIantia W uerna de SWBV, uemante Baluzitts ex 4 codd. recepit sua WRY, -II a S (litterae in fine lineae euanuerunt), sata uel sua sata v; cf. Gronou. obs. p. 324 3 effosisJR frountur W 5 uaenae W, benae R breuiantur et Wl in d. singulos om. R et delendum fort. decrescint S, decrescunt v ac om. v defecit S 6 aruia SWRV, agris v agricula S in m. nauta om. W 7 concordiam R 8 posse substantiam posse substantiam S 10 iuuentute v pollere] polliceri W (ex... ere) quidquit S 11 demergit RI 12 radio S claros R sic ex si Wm.2 13 exsoletis S 14 antea W uirides S sterili v 15 ezabundantibus S; cf. de bono pat. c. 20 16 distillatlfo 17 sententiam R occidanturii; cf. SaXlust. Iug. c. 2 19 diminuta WRv 21 imputant S, inputet R 24 nungentos SR 25 nunc] non R ) [*]( m. ) [*]( 23 )

354
centenarium numerum peruenire. canos uidemus in pueris, capilli deficiunt antequam crescunt, nec aetas in senectutem desinit, sed incipit a senectute. sic in ortu adhuc suo ad finem natiuitas properat, sic quodcumque nunc nascitur mundi ipsius senectute degenerat, ut nemo mirari debeat singula in mundo deficere coepisse, cum ipse iam mundus totus in defectione sit et in fine.

Quod autem crebrius bella continuant, quod sterilitas et fames sollicitudinem cumulant, quod saeuientibus morbis ualitudo frangitur , quod humanum genus luis populatione uastatur, et hoc scias esse praedictum in nouissimis temporibus multiplicari mala et aduersa uariari et adpropinquante iam iudicii die magis ac magis in plagas generis humani censuram Dei indignantis accendi. non enim, sicut tua falsa querimonia et inperitia ueritatis ignara iactat et clamitat, ista accidunt, quod dii uestri a nobis non colantur, sed quod a uobis non colatur Deus. nam cum ipse sit mundi dominus et rector et cuncta arbitrio eius et nutu gerantur nec quicquam fieri possit nisi quod aut fecerit aut fieri ipse permiserit, utique quando ea fiunt quae iram Dei indignantis ostendunt non propter nos fiunt a quibus Deus colitur, sed delictis et meritis uestris inrogantur, a quibus Deus omnino nec quaeritur nec timetur nec relictis uanis superstitionibus religio uera cognoscitur, ut qui Deus unus est omnibus unus colatur ab omnibus et rogetur.

Ipsum denique audi loquentem, ipsum uoce diuina instruentem nos et monentem: Dominum Deum tuum [inquit] [*]( 26 Dent. 6,13. ) [*]( 1 perueniri W 2 crescant Rv senectute Rv 3 incepit Wl natiuitas ipsa W 4 nunc om. W 5 mirari ex minari Sm. 2 6 coepisse deficere WRv quando totus ipse iam mundus WRv sit et] citet R 7 finem SR 8 contineant Wl 9 **cumulant W (et eras.) 12 uariari] uaria grassari fort. diem R 13 indignandis R, ingignantis W\' 15 iactat ponit post querimonia J2 16 colatur] colitur fort. 17 arbitrii R 18 gerantura Sl 20 a add. W\' 21 uestris et meritis inrogatur R 22 queritur WR, colitur S; cf. p. 359, 23 religio ex relicto R 26 et] et mo nos et S, pariter ac v inquit adorabis S, adorabis inquit WRv )

355
adorabis et illi soli seruies, et iterum: non erunt tibi dii alii absque me, et iterum: nolite ambulare post deos alienos ut seruiatis eis et ne adoraueritis eos: et ne incitetis me in operibus manuum uestrarum ad disperdendos uos. propheta item sancto Spiritu plenus contestatur et denuntiat iram Dei dicens: haec dicit dominus omnipotens: eo quod domus mea deserta est, uos autem sectamini unusquisque in domum suam, propterea abstinebit caelum a rore et terra subtrahet procreationes suas, et inducam gladium super terram et super frumentum et super uinum et super oleum et super homines et super pecora et super omnes labores manuum eorum. item propheta alius repetit et dicit: et pluam super unam ciuitatem et super unam non pluam. pars una compluetur et pars super quam non pluero arefiet. et congregabuntur duae et tres ciuitates in unam ciuitatem potandae aquae causa nec sic satiabuntur: et non conuertimini ad me, dicit Dominus.

Indignatur ecce Dominus et irascitur et quod ad eum non conuertamini comminatur: et tu miraris aut quereris in hac obstinatione et contemptu uestro, si rara desuper pluuia descendat, si terra situ pulueris squaleat, si uix ieiunas et pallidas herbas sterilis gleba producat, si uineam debilitet grando caedens, si oleam detruncet turbo subuertens, si fontem siccitas statuat, aerem pestilens aura corrumpat, hominem morbida ualitudo consumat, cum omnia ista peccatis prouocantibus ueniant et plus exacerbetur Deus quando nihil talia et tanta proficiant. fieri enim ista uel ad disciplinam contumacium uel ad poenam [*]( 1 Ex. 20, 3. 2 Hier. 25, 6. 6 Agg. 1, 9 sq. 14 Amos 4, 7 sq. ) [*]( 1 illoBSipsiTT diitibiTP1 2 absque] praeter R 3 aligenoaTF1 4 manum S 5 spiritu sancto v contestur Sl 9 abstinebit Rs.lm.2, abetebit S 13 eorum] uestrarum S profetalius Sl 15 unam non] aliam non v 17 in unam ciuitatem om. B 18 nec] et non B sic om. W Bv conuertemini S 21 quaererisSWR obtinatione Sl 22 contemptum S uestro W 8. 1. m. 2 23 situ] situ pluuiae B 24 gleua S cedens WI B 25 statuat] incitat R 26 inpestilens R 27 peccata is B etl ut B ) [*]( 23* )

356
malorum, declarat in scripturis sanctis idem Deus dicens: sine causa percussi filios uestros, disciplinam non exceperunt. et propheta deuotus ac dicatus Deo ad haec eadem respondit et dicit: uerberasti eos nec doluerunt: flagellasti eos nec uoluerunt accipere disciplinam. ecce inrogantur diuinitus plagae et nullus Dei metus est: ecce uerbera desuper et flagella non desunt et trepidatio nulla, nulla formido est. quid si non intercederet rebus humanis uel ista censura ? quanto adhuc maior in hominibus esset audacia facinorum inpunitate secura?

Quereris quod minus nunc tibi uberes fontes et aurae salubres et frequens pluuia et fertilis terra obsequium praebeant, quod non ita utilitatibus tuis et uoluptatibus elementa deseruiant. tu enim Deo semis per quem tibi cuncta deseruiunt: famularis illi cuius nutu tibi uniuersa famulantur. ipse de seruo tuo exigis seruitutem et homo hominem parere tibi et oboedire compellis, et cum sit uobis eadem sors nascendi, condicio una moriendi, corporum materia consimilis, animarum ratio communis, aequali iure et pari lege uel ueniatur in istum mundum uel de mundo postmodum recedatur, tamen nisi tibi pro arbitrio tuo seruiatur, nisi ad uoluntatis obsequium pareatur, inperiosus et nimius seruitutis exactor flagellas, uerberas, fame, siti, nuditate et ferro frequenter et carcere adfligis et crucias. et non agnoscis Dominum Deum tuum, cum sic exerceas ipse dominatum?