Ad Demetrianum

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Oblatrantem te et aduersus Deum qui unus et uerus est ore sacrilego et uerbis impiis obstrepentem frequenter, Demetriane, contempseram uerecundius et melius existimans errantis inperitiam silentio spernere quam loquendo dementis insaniam prouocare. nec hoc sine magisterii diuini auctoritate faciebam, cum scriptum sit: in aures inprudentis noli quicquam dicere, ne quando audierit inrideat sensatos sermones tuos, et iterum: noli respondere inprudenti ad inprudentiam eius ne similis fias illi, et sanctum quoque iubeamur intra conscientiam nostram tenere nec inculcandum porcis et canibus exponere loquente Domino et dicente: ne dederitis sanctum canibus neque miseritis margaritas uestras ante porcos, ne inculcent eas pedibus suis. nam cum ad me saepe studio magis contradicendi quam uoto discendi uenires et clamosis uocibus personans malles tua inpudenter ingerere quam nostra patienter audire, ineptum uidebatur congredi tecum, quando facilius esset et leuius turbulenti maris [*](7 Prou. 23, 9. 9 Prou. 26, 4. 12 Matth. 7, 6. ) [*](INCIPIT AD DKMETRIANVM (AMKN odd. R) WRMB; AD DEJfETEIANVM Lactantius imtit. V c. 4, ADVERSVS DEMETBIANVM Hieronymus ad Ma- gnum epist. 83 2 et W 8. I. m. 2, om. M 3 obstrepentem te M 4 contempsi ex contempsere B m. 2 et] ac e 5 silentius Ml 6 hoc JH 8. I. m. 2 magisterio BM diuinae auctoritatis M, diuini et nominis auctoritate v 7 scriptum sit ex scripsit W m. 2 8 insensatos B 9 iterum dicit M 10 inprouidentiam B illi fias W 14 inculcent JRMBV, conculcent W pedibus suis WRMBV, pedibus et conuersi elidant uos v 16 personans] perstrepens V inprndenter B 17 gerere W 18 esse B turbnlentis B )

352
concitos fluctus clamoribus retundere quam tuam rabiem tractatibus coercere. certe et labor inritus et nullus effectus offerre lumen caeco, sermonem surdo, sapientiam bruto, cum nec sentire brutus possit nec caecus lumen admittere nec surdus audire.

Haec considerans saepe conticui et inpatientem patientia uici, cum nec docere indocilem possem nec impium religione comprimere nec furentem lenitate cohibere. sed enim cum dicas plurimos conqueri et quod bella crebrius surgant, quod lues, quod fames saeuiant, quodque imbres et pluuias serena longa suspendant nobis imputari, tacere ultra non oportet, ne iam non uerecundiae, sed diffidentiae esse incipiat quod tacemus, et dum criminationes falsas contemnimus refutare, uideamur crimen agnoscere. respondeo igitur et tibi, Demetriane, pariter et ceteris quos tu forsitan concitasti et aduersum nos odia tuis maledicis uocibus seminando comites tibi plures radicis adque originis tui pullulatione fecisti: quos tamen sermonis nostri admittere credo rationem. nam qui ad malum motus est mendacio fallente multo magis ad bonum mouebitur ueritate.