Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Vt eos caecos Salomon ostendat aperte,
  2. Sic, quasi nunc referat, et fecisse talia culpat:
  3. Dum ista cogitant, ducti sunt in errore nefando;
  4. Excaecauit illos malitia sua saeuire.
  5. Ecce quia caeci ipsi sunt et alteros aiunt,
  6. Dixit illis Salomon: Nescierunt Dei secreta.
  7. Quaecumque dixerunt testes uniuersi priores,
  8. In Christo fuerunt facta. Aut in altero dicant?
  9. Quod ipsum si cupiunt facere frustrantes in ore,
  10. Ipsi se subsannent, uideant cam (im)pletum in illo.
  11. Quis fuit is iustus, de quo prophetae canebant,
  12. Cum nemo sit iustus in terris, nisi [e] caelo uenisset?
  13. Dauid enim princeps peccauit amando puellam,
  14. Peccauit et Salomon; et tamen paenituit illos.
  15. [*]( 405 sq. Matth. 27, 39 eq.; Psal. 21, 8 sq.; 108, 25 499 sq. Sap. 2, 21 502Sap. 2, 22 501 II Beg. (Sam.) 11; ni Beg. 11 )[*]( 415 Hec M monebant M P1; mouentes B; dicentes LbLd 496 illum faciat pater M(?) Lb (coniecturâ) Ld; f. i. p. P1; p. f. i. S descendat P1υ; discendat M 498 referat P1r; repperat M et del. M feciss etalia M 499 cogitant ista Hanssen cogitant, ducti sunt in errore MP1 Ld (in om. PI); cogitant, sunt ducti errore Lb; recogitant, sunt inducti errore R 500 excecauit M ssenire P1 P3 R (de infinit. cf. u. 396); seuirę M; seu irae uel seu irajx; seu irae Ld; idem in praefat. Instr. p. VIII praefert sacuire 101 ceci M 102 aiunt] agunt malit R 103 Quecumque M 504 facta- Aut in altero (use facta) dicant? scripsi; facta, aut in altero dicant! P; facta? aut in altero? Dicant. v 105 cupiant P* frustrantem S 501 subsannent, uideant cum (qui Lb) impletum in illo P3 Lb B (cf. Tertull. adu. Iud. 7 retro omnes prophetae de eo praedicauerunt... quod ipsum adimpletum uidemus); subsannent(,) uideant cum plebem in illo M P1; subsannent: uideant completum in illo Ld (cf u. 532) 508 caelo Hanssen; ę celo M; e caelo P1 υ 510 Peccauit et M; Peccauit P1 (s. u. I.) v et tamen M P1 (= ceterum; cf.quae in editione mea Minucii Felicis, append. p. 127, adnotaui); et tandem v penituit M )
    149
  16. Cum isti tam clari et insigni reges eorum
  17. Non fuerunt iusti, sed ipsi de iusto canebant,
  18. Nec quidem Esaias uates de se talia dixit,
  19. Qui fuit ab rege Manasse de serra secatus.
  20. Alter lapidatus, alter est mactatus ad aras,
  21. Alterum Herodes iussit decollari reclusum.
  22. Omnes isti uates alia sunt morte perempti,
  23. Quod Dominus ligno pependit, uoce Moysi :
  24. \'Non quasi homo Deus suspenditur\', intimat ante;
  25. \'Aut non ceu filius hominis minas patitur\', inquit.
  26. Sic Dominus ipse cum uenisset, ista secutus:
  27. Oportet me, inquit, reprobari uoce Moysi.
  28. At ego non tota, sed summa fastigia carpo,
  29. Quo possint facilius ignorantes discere uera.
  30. Hi autem iniqui, (qui) subdole uiuere quaerunt,
  31. Iam semel cruenti perseuerant fingere uana.
  32. Infatuant stultos magis euanescere dictis,
  33. Quod crucifixus 〈sit〉, cum sic oporteret eundem.
  34. [*](513 cf. 475 511 sq. Nomer. 23, 19 (Cypr. p. 88, 15 H.) 122 Ioh. 3, 14 )[*](511 isti .. eorum MP1; isti .. peccarunt (peccarint) LbJR; iustam .. bearunt Ld insigni Μυ, insignes P1 512 sed ipsi MP1, ipsi, sed v 512 sq. canebant. I Nec P1υ 513 esaias Μυ:Isaias P1 (s. u. I.) 514 ab scripsi; ad M; a P1 (s. u. l.) v 517 isti scripsi (quoniam u. 508 docetur, neminem iustum esse in terris, nisi qui c caelo uenerit); insti MP1υ; missi uel prisci B in commentario 518 uoce Moysi scripsi; uoce moyse M, uoce Moysis P1 (s. u. J.); uoce Moyses Ld, hac uoce Moyses B 521 secutus M; sequutus Plv 522 me P1υ; ne M inquid M moysi Mj Moysis P1υ 523 At Lbv; Ast P1; Ad M, ut P1 affirmat; KnoeU illud At, quod est in exemplari typis impressa, quo in collatione utebatur, non mutauit 524 possint] n in M m. 1. s. l. scripsit 525 qui Ld ; quia P3 R; om. MPl 526 finiere M 527 Infatuan M stultos magis Psv; stnltos maius (cf. u. 474) M (P* falso: magus); stultis magis P1; stultos magum Lb; stultus malis Wilh. Meyer dictis] post c in M littera i erasa 528 Quod M; Quum P1 (s. u. I.) v sit scripsii erat Wilh. Meyer, Abh. p. 305; om. M P1 υ cum M; enim Pl (s. u. l.) v 526 sqq. uana; I Infatuaut.. dictis. I Quum (Cum) .. oporteret(,) - eundem I Sic .. ruinam — (,) I Non P1 v. )
    150
  35. Sic enim disposuit propter primitiui ruinam;
  36. Non solum pro illo, et pro nobis uenit e caelo.
  37. Constituit populum nonum suo nomine firmum,
  38. Iuxta prophetias conpleuit omnia Christus.
  39. Ecce noua facio, Esaias clamat in ipso,
  40. Et nemo priora reputet nec antiqua sequatur.
  41. Haec noua sunt hodie sub nostra lege profecta,
  42. Quod gentes in Christo credi(di)mus dicto Moysi.
  43. Ille duos populos praedixerat esse futuros,
  44. Et quidem minorem populum praecellere dixit.
  45. Sed isti nequitiae pleni iam desperato furore:
  46. Lex nobis est data, dicunt, uos unde uenistis?
  47. Si nobis obsistunt, putant et resistere Summo,
  48. [*](533 sq. Esai. 43, 18 sq. (Apoe. 21, 5; II Cor. 5, 17) 536 Gen. 49, 10? 537 sq. Gen. 25, 23 )[*]( 529 ppt M 130 illo et M (cf. u. 41); illo sed P1; illis sed c; ceterum Ld praefat. Instr. p. VIII restituit genuinam lectionem uenire R celo M 531 populum .. firmum P1υ; populus .. firmns M (non firmum ut P1 8. u. l. Bcribit) nomine] litteras ne in M m. \'1. 8. I. scripsit 532 luna P* (8. u. l.) v; Iuztaque B; Iusta M; ct. Instr. II 26, 5 prophetias MP1 υ; idem KnoeUio M habere uidebatur, P2: \'propbeticas ib.\' (= in cod.) conpleuit M 533 noua facio omnia P1 (s. u. l.); omnia, quod deesae apud Cyprianum, test. 1,12 p. 47, 10 H. (excepto uno cod. B) iam Roensch monuerat, Ld delcuit; idem ne in M quidem Knoell repperisse uidetur 535 hec M profecta P1υ; propheta M 536 credidimus scripsi (cf. u. 300); credimus MP1υ dicto MP1 (cf. u. 518; 522); ex dicto v Moysi M; Moysis P1 (s. u. I.) v 537 predixerat M 538 precellere M 539 nequitie M 140 Lex scripsi; (h)ex M (prima littera h in rasura); Haec P1υ data ΜΡυ; data lex P3 Lb υ; Haec lex nobis date est Hansaen nobis M2 P1 υ; nonis M1 541 putant et resistere summo M ( post summo inuenitur signum Q, quo indicatur uersum finiri; cf. u. 423) P1; reputent se resistere Summo B; putant et resistere posse Lb; patet et resistere istos Ld; sed cf. Ienaer Literaturzeit. ann. 1877 p. 797. Iidem (Lb et Ld) a Summo nouum uersum ordiuntur )
    151
  49. Qui uoluit nobis bonus esse * * ?,,
  50. Nec illud respiciunt ceruicosi, setis (e)rectis,.
  51. Quod semper innocuos cruciarunt lege uitata.
  52. Sic Deo fecerunt, quod erant consueti, crudeles,
  53. Et filios sese audent adhuc dicere Summi.
  54. Iam qualiter (iterum) resurrexit, supra notaui,
  55. Non de uoce mea, sed diota prophetica dixi.
  56. Praedixerat autem discipulis cuncta de sese,
  57. Qualiter a populo pateretur Petro negante;
  58. Et quia de tumulis resurgeret tertio die,
  59. Dixerat et ipsud, et conpleuit omnia dicta.
  60. At ubi surrexit, uenit ad apostolos ipse
  61. Et stetit illis in medio: Pax uobis, inquit.
  62. Inter quos discipulos non adfuit unus orantes;
  63. Cui cum referrent, discredere coepit et addit:
  64. Si prius non digitum misero, ubi claui fuerunt
  65. Aut ubi percussus de lancea, non ego credo.
  66. [*]( 542 Matth. 20,15 543 ef. 229; 261 553 lob. 20,19 sqq. )[*]( 542 Qui uoluit nobis bonus (omnibus) esse! Nec illud R; (Summo,) qui uoluit nobis bonus esse. Nec illud Ld Lb; Wilh. Meyer (AM. p. 305) post esse posuit lacunae signa et nec illud, quo uulgo u. 542 (538) finitur, ad insequentem uersurn transfert, neque hiat in M, ut Knoell testatur, inter illud et respiciunt litterarum series 543 Nec illud respiciunt ceruicosi setis erectis scripsi; Nec illud respiciunt ceruicosisetis rectis M; Respiciunt (ipsi) (Lb; om. reliqui) ceruicosi, caeci et erecti. (erecti; R) P1 Lb R; Respiciunt (serui) ceruicosi setis erectis Ld 544 Quod Wilh. Meyer; Quid M; Qui P1υ innocuos P1υ; innouos M lege uitata M Lb (cf. Instr. 135,1 ut Dei praecepta uitaret); lege uetati P1υ; P2 in u. 543 sq. obscurius haec adnotat: Tu, si lubet, aliter haec codicis legito: Ceruicosis et is rectis quid semper in nouo. cruciarunt lege uitata 547 qualiter (iterum) Ld coll. u. 569 rursus remeauit; 829 redit iterum, aliis similibus; iterum om. M; qualiter Dominus LbR; qualiter ille Ps resurrexerit Lb 549 Predixerat M 551 sq. die, Dixerat et scripsi; die. Dixerat, et P1υ 552 ipsud & M (cf. Instr. II 25, 9; P3: \'Haud immerito taeduit insuisi (!) codicis: ipsu det\'); ipse dein P1 R; ipse Deus Ld conpleuit M 153 Ad M surrei M 554 inquid M 555 quos M; om. P1 (s. u. I.) v 556 cepit M 558 ego Mx om.; add. M1 )
    152
  67. Tunc die Dominica rursus remeauit ad illos
  68. Et stetit illis in medio: Pax uobis, inquit.
  69. Et statim adgreditur Thomam incredulum illam:
  70. Accede propius et contange corpus ut ante.
  71. Non ego sum umbra, mortuorum qualis habetur:
  72. Vestigium umbra non facit; considera uulnus.
  73. Extendit palmas; at ille tangere coepit
  74. Et manum in latere, fuerat quo lancea fixa, .
  75. Misit et exinde prostrauit se precando:
  76. Tu Deus et Dominus uere meus! Contra quem ille:
  77. Haec quia uidisti, cresdidisti, sed illi felices
  78. Posteri, qui credunt audito nomine tantum.
  79. Quadraginta dies cum illis ex ordine fecit,
  80. Edocuit illis multa, quae saeclo uenirent.
  81. Post cuius ascensum miracula multa fecerunt,
  82. De uerbo curabant infirmos in nomine Christi.
  83. Qui si talis erat, qualem isti perfidi dicunt,
  84. Fortia non fierent testium de uerbo per illum.
  85. Ascendit in caelos, sicut et scriptura canebat:
  86. Excipite regem, principes, caelorum in altis!
  87. [*]( 570 Ioh. 20, 29; 81 578 Psal. 23, 7 sqq. )[*]( 560 inquid M 562 proprias M 515 Eitendit palmas ad M; Extendit palmae. Ast P\'; (uulnus,) | Eztende palmas! At B; Kxtendit palmas et Ld; sed cf. Ienaer Literaturseit. ann. 1877 p. 797 566 quo seripsi; quod M P1υ fixa M (cf. Instr. I 23, 5; S. 107 p. 761 extr.); fixum P1υ 567 se MP1 (cf. u. 66); sese P2υ 118 Tn df & dSf uere meou contra qaem ille M; om. P1υ; cf. quae adnotaui in u. 416 569 credidisti P1υ, credidis M 172 Edoovit M; Et docuit Pl (a. u. I.) v eaeclo P3 c; sęculo MP1 573 fecerunt M; faerant P1 (s. u. I.) υ 574 nom M quale llll (f erasum) M 577 celoe M sic M scribtura M 178 principes, caelorum in P* (cf. Cypr. test. II, 29 p. 97, 11; 13 H.); principes caelorum, in P3 υ )
    153
  88. Quid amplius opus est recitare cuncta de lege?
  89. Sufficiunt ista rudibus, bono corde tuenda.
  90. Quod si nec ipsi uolunt scire Deum ista legendo,
  91. Ipsi sibi reputent, quo uenerint, illo quo nolunt.
  92. Vergilius legitur, Cicero aut Terentius item;
  93. Nil nisi cor faciunt, ceterum de uita siletur.
  94. Quid iuuat in uano saecularia prosequi terris,
  95. Et scire de uitiis regum, de bellis eorum?
  96. Insanumque forum cognoscere iure peritum,
  97. Quod iura uacillant, praemio ni forte regantur?
  98. Sit licet defensor, sit licet diuinus orator,
  99. Nil morte proficiet, si uiuus in Christo negauit.
  100. Immo prius quaerat, ubi sit sua uita redacta!
  101. Sic fuerit sapiens, si ceterum uituperatur.
  102. Illi legunt iura et discunt proloquia mira,
  103. Sed superant miseros, pro quibus loquuntur, agendo.
  104. [*]( 582 quo M; quod P1 (s. u. I) v uenerint, illo quo nolunt scripsi; nenerint illo (illo, Ld) quo nolunt P1 Ld; uenient illo quo nolunt R; idem postea uenerint praeferebat 583 Vergilius Mv; Virgilius P1 (8. u. .) Terrentius M item P1υ (cf. u. 324); idem M 684 cor (= mentem, ingenium ?) Mj eos P1 (8. u. l.) B; os P3 (haud illepide mihi suggestum est - a Duebnero ? — esse legendum: Nil nisi os facinnt, id est fingunt tantum eloquium, sed de uita recte instituenda stlentf); hoc Lb; hos Ld 585 iubat M in uano P1R (ct. u. 693, 781 etc.); inbano M; insanoB Ld secularia M terrae R 586 Et scire de uitiis Wilh. Meyer (idem ego iam scripseram; cf. Horat. epist. 1 2, 6 sqq; 13 sqq.); sed scire diuitiis M; Et scire de diuitiis P1 (s. u. l.); Scire de diuitiis Lbv; Mart. Hertz in indice lectionum Vratislau. ann. 1880 p, 6 ailegat Horat. epist. I 12, 6; serm. II 2, 101 587 peritum, P1; periti P1; peritum? v 188 Quod MP1 Ld (causa affertwr, cur insanum dicatur forum); Quo (= In quo) Wilh. Meyer\\ Quot R iura uacillant, scripsi; iure uacillant, P1; iure uacellant M; iura uacillant! R; iura uacillant? Ld ni P3 ; ne MP1 υ rogantur P1; eidem in commentario (Pl) codicis lectio probatur 581 Sit licet defensor, sit licet Ld; Sic licet defensor sit licet M; Sic, licet defensor sit, licet P1 R uersus 590—593 in M litteris uncialibus scripti 82 Sic Wilh. Meyer (cf. u. 614); SI MPlv VITVPERATVR M; uituperatns P1 (s. u. I.) v 594 locuntar M )
    154
  105. Infelix est ille, qui uenerit illis in ore;
  106. Illi ferunt laudes et ille uictoria(m) damnis.
  107. Stat miser in medio mutus, cui plus dolet intus;
  108. Illi tonant Ore et ille silentio nummis.
  109. Obstrepit interea uox adornata diurnum,
  110. Et saepe fit causa melior mala pluscula dando.
  111. Hinc pretium quaerit sapiens, hinc uincere gaudet,
  112. Etsi praue gerat, dum sit modo uictor, aegrotat.
  113. Nil sua de causa tractat, cum lucra conatur;
  114. Spem subit alterius et sua(m) posterga remittit.
  115. Multi de successu rapiuntur saeculi silua;
  116. Dum gaudent in breuia, remanent a gratia Christi;
  117. Dum cupiunt multa oculo, dum augere quaerunt,
  118. Nec Deus est illis aliquid nisi saeculi uita.
  119. Pro uentre satagitur, agon est pro ipso diurnum,
  120. Et uerum agonem spernunt pro aeterna salute.
  121. [*]( 596 Illi M2 P1υ; Ille M1 ille MR (coniecturâ) Wilh. Meyer, Abh. p. 294 (cf. u. 598)\'; illi P1 (s. u. 1.) LbLd uictoriam Lbυ; uictoria MP1 Wilh. Meyer ("durch den Sieg") damnis MP1υ; damna Wilh. Meyer 597 cui MP1; qui υ; cf. Ienaer Literaturzeit. 1877 p. 797 598 et ille et ille (sic!) M 100 sepe M ploscula P3 (Duebner) Lb υ; plnacol? M (ultima littera margine interiore glutinatoris opera euanuit); plus alii P1 (ex plus cali, quod in codice tn- ueniri falso a/lirmat) 101 pretium quaerit (quaesit) sapiens F (Duebner) Lbv (uidetur hic sapiens per ironiam usurpari de adulterina huius saeculi sapientia, cui u. 614 uera sapientia opponitvr); pretium quęsapiens M; pretiumque sapiens Pl; pretium quaerit cupiens Wilh. Meyer 602 egrotat M 102 sq. uulgatam uerborum distinctionem uictor; aegrotat, J Nil mutaui; aegrotare ut ϰάμνειν c. inf. (Hom. 8 448 sq.) uidetur significare \'sichs sauer werden lassen 604 suam LbB; sua MPl Ld posterga MLdj post terga P1 R remittet M (PJ falso: remittiet) 605 seculi M; saeculi P Ld; in saeculi B 106 breuia P1 Ld; brebia M; breui Ebert (p. 418) B (idem postea breuia praeferebat) 107 augero] tangere Wilh. Meyer 609 Pro uentre satagitur scripsi (Paul. ad Philipp. 3, 19; Instr. 1 23, 1; 7; 12 etc.); Prouenire satagitur MP1 (P2: \'ac si gallice diceres paruenir\'); Prouenire satagit Lb; Prouenire satagunt Hanssen ; Prouenire satagit nir v 810 spernunl Hanssln; spernit MP1υ )
    155
  122. Quisque quasi uigilat sacculo, laudatur acutus;
  123. Nam qui Deum sequitur, copria iudicatur ab ipsis.
  124. 0 nimium felix, saecularia si quis euitet!
  125. Sit stultus aliis, sapiens dum sit Deo summo.
  126. Ipsa spes tota, Deo credere, qui ligno pependit;
  127. Foeda licet res est, sed utilis uitae futurae.
  128. Nam populus ille primitiuus illo deceptus,
  129. Quod filium dixit, cum sit Deus pristinus ipse.
  130. Hic praeibat eos in columna nubis et ignis,
  131. Quando de Aegypto liberauit illos ad unum.
  132. Hic crudele nefas inperat de unico nato,
  133. Vt probaret Abraham, cui dixit: Parce! (d)e caelo
  134. Angelus. Et Deus est, hominem totidemque se fecit,
  135. Et quidquid uoluerit, faciet: ut muta loquantur.
  136. [*]( 119 Exod. 13, 21 622 Gen. 22, 11 )[*]( 611 quasi MP1; casso JK; si Ld sacculo M (cf. Instr. 19, 5) ; saeculo P1υ C12 qui Deum P1υ quid cum M 113 eecularia M 614 summo] o glutinatoris opera ablatum 615 Ipsa spes MdL (com.); Ipsa spes est P\' (s. u. l.); P3: Ipse apes est uel Spes est (sine ipse), quod receperunt Lb R deo MPl Ld; Domino Lb B 616 Foeda] o in M initio omiswm m. 1. add. uite future M 617 totus uersus a Pitra omissus erat; cf. S. 107 p. 795 illo scripsi; ille M 618 filium dix cum M (P2 falso: dixit eum, cuius loco P3 suspicatur: \'dixit quum\'); filium se dixit P1R; filius dicitur Ld sit Deus] erat Deus Ebert (p. 392) Lb; Deus sit 12 119 preibat M eos MPl Iudaeos R; Deus Ld 120 egypto M 621 inperat M 622 de caelo scripsi (cr. Cypr. p. 67, 8 H.); ę celo M; e caelo (coelo) P1υ 623 totidSque se fecit Mj totidem qui refecit P1 (s. u. l.) v; totidem qui se fecit Lb 622 sq. uulgatam uerborutn distinctionem \'e caelo Angelus. Et\' mutauit Wilh. Meyer, Abh, p. 306; sed cf. Cypr. I. c.: Et uocauit eum angelus Domini de caelo et dixit illi etc. 623 post fecit in M additum signum: :, quo pertinet signum: bp : imo margine scriptum, quo praemisso uersus 624 et 625 primo omissi altera manu supplentur 624 quidquid P1υ; quitquit M uoluerit P1 (8. u. l.) v; ualuerit M muta M (ut Knoellio uidebatur) P1υ; at P\' dicit: \'diserte habet codex: multa\'; ibidem proponuntur lectiones: muti, muli_. )
    156
  137. Balaam sedenti asinam suam conloqui fecit .
  138. Et canem, ut Simoni diceret: Clamaris a Petro!
  139. Paulo praedicanti dicerent ut multi de illo,
  140. Leonem populo fecit loqui uoce dioina.
  141. Deinde, quod ipsa non patitur nostra natura,
  142. Infantem fecit quinto mense proloqui uulgo.
  143. Hic erat uenturus conmixtus sanguine nostro,
  144. Vt uideretur homo, sed Deus in carne latebat.
  145. Non senior ueniet nec angelus, dixit Esaias,
  146. Sed Dominus ipse ueniet se ostendere nobis.
  147. Hunc mare pertimuit, hunc uenti, hunc tartarus ipse;
  148. Agnouit Dominum omnis creatura latentem.
  149. Solus nequam populus centriam erexit ad illum:
  150. \'Absit, ut sic Dominus uenerit in tali figura
  151. Hic, sicut in terra, super fluctus maris inibat
  152. Et uentis inperat, placidum ut redderet aequor.
  153. [*]( 625 Numer. 22, 27 sq. 133 sq. Esai. 63, 9 (Cypr. 72, 1 H.) )[*]( 625 huius uersus extremo margine positi priora uocabula a biblto- pego ita desecta sunt, ut de lectionibus Balaam et asinã nulla moueatur dubitatio; inter Balaam et asinã, Pitrae si fides habenda est, caedenti scriptum erat; at Knoell qua est diligentia ex uestigiis relictis coMgit sedenti potius scriptum fuisse, quod uerum esse apparet ex Sedul. carm. paech. I 161: afiktar asella sessorem per uerba suum. Praeterea Knoelli collatione confirmatur, quod tam Ludwig suspicatus erat, ante Balaam Pitram falso posuisse Et, cuius ioco Boenseh scrip- serat: Sic conloqui M 121 clamaria a Petro M; idem iam Roensch coniecturâ inuenerat, Zeitschr. f. d. hist. Theol. ann. 1873, II p. 303 squisi quod ibi sub finem uitiose clamatis pro ckmaris typis expressum est (ibidem haec temptantur: elamatur a Petro; clamat tibi uel ibi Petrus); clamauit a Petro P1 (e. u. J.); damnaint te Petrus Jacobi R (in textu); clamatas a Petro Hilgenf.; clamaoi de Petro Ld 827 predicanti M multi MP1R; muti Pitra (in praefat. p. XXII) Hilgenf. Ld 128 populi M, quod m. 1. correxit, ut sit populo 631 commixtus R (coll. Verg. Aen- 6, 762); conmizto Jff; commixto P1Ld 637 neqaa M centrim MP1υ (as spiculum aeorpionis; aUudere uidetur poeta ad Apoc. 9, 10; cf. Ludwigi et Roenschi commentartos); \'forsan legendum graece ϰέντρον\' P3; malim centrium uel centria a Graeco ϰεντρίον propagatum 640 inperat M )
    157
  154. Hic legem tartaream derupit uerbo praesenti
  155. Et leuat de tumulis Lazarum die quarta fetentem.
  156. Nam qui ferebatur, cum fuisset obuius illi:
  157. Surge, inquit, iuuenis! Et [re]surrexit ille de ferclo.
  158. Archisynagogi filiam deprecatus a patre
  159. Iam exanimatam plangentibus suscitat illam.
  160. Mutum loqui fecit et surdum audire praesertim.
  161. Et caecum ex utero natum, ut uideret in auras.
  162. Post XXXVIII annis paralyticum surgere iussit,
  163. Quem admirarentur grabatum in collo ferentem.
  164. Cuius uestimento tacto profluuio sanata est.
  165. Quinque panes fregit hominum in milia quinque
  166. Et quattuor milia iterum de septem refecit.
  167. Plenius ut sese Dominus demonstraret adesse,
  168. [*]( 642 Ioh. 11, 39 644 Luc. 7,14 sq. 645 sq. Marc. 5, 22 sqq. 647 Marc. 7, 32 sqq.; 37 648 Ioh. 9, 1 649 aq. Ioh. 5, 5 sqq. 652 Marc. 5, 25 sqq. 653 Matth. 14, 15 sqq.; 15, 32 sqq.; Mare. 8,. 1 sqq. )[*]( 641 legem tartaream P1υ; lege tartareS H; uectem tartareom R swpicatur in commentario coli. Psal. 106 (107), 16; Ies. 45, 2; Thren. 2, 9; Amos 1, 5 disrapit R, quod recte refutat Ld 642 Et leuat de MP1υ; Eleuat e P3 fetentem M; foetentem P1 (8. u. l.) v 644 inquid M et resurrezit MP1; Et surrezit Ld; Resurrexit R; (inuenis;) surrexit P3 Lb; fort. resedit ille de ferclo scripsi; ille de ferculo Mi ille de feretro P1 (s. u. I.) R; ille feretro Ld 645 Archisynagogi υ; archisinagoge M; Archisynagogae P1 646 ezanimatam. P1 (s. u. I.) υ, examinata M 647 presertim M uulgatam interpunctionem ante praesertim deleui; praesertim cum uerbis audiendi et loquendi coniungendum uidetur esse atque idem ualere, quod alias disertim; cf.Jnstr. I 41, 17 648 cecum M 649 triginta octo P1υ; XXXVIII M; ut syllabarum abundantia coerceatur, trinta pro. triginta legendum esse exemplis allatis probat Hanssen, de arte metr.. Commod. p. 40 150 admirarentQr M grauatum M post ferentem unum uersum excidisse et Wilh. Meyer docuit (Abh. p. 304) et ipse suspicatus sum 652 tacto M; tacta P1 (s. u. I.) υ 653 Quinquel V. M freg M quinque] V. M 654 septem] VII. M 655—660 uersuum ordo nescio an turbatus sit )
    158
  169. Commutauit aquas, fierent ut optima uina.
  170. In nuptias fuerat inuitatus matre cum ipsa;
  171. Quod fuit rogatus, subueniret uino defecto,
  172. Tunc iussit implere hydrias uelocius aqua,
  173. Quod prius gustauit et sic ministrari praecepit.
  174. Nec sic potuerunt Dominum cognoscere factis,
  175. Sed insanierunt, quasi nequam perdere morti.
  176. Quod ipsum concedit, quoniam sic pati decreuit;
  177. Si tamen crediderint, ueniam tunc demum habebunt.
  178. Hic est primogenitus per prophetas ante praedictus,
  179. Vt uocitaretur in terris Altissimi proles.
  180. Felices, hominum spem suam in isto qui ponunt,
  181. Nam insipientes tamquam maledictum euitant.
  182. Aeternitas illi praeparatur, Christo qui credit,
  183. Vt socius Dei sit homo post funera uiuens.
  184. Lex et prophetae docent, qui sunt Dei digni caelorum
  185. Et quibus absconsa reuelantur aurea saecla.
  186. Per tot uates numero de filio Dei clamatur,
  187. Et cluserunt oculos fili Dei primi uocati;
  188. Qui scelere facto non sunt recordati legendo,
  189. Sed perseueranter: Nos sumus electi! dicentes.
  190. [*]( 656 Ioh. 2, 1 sqq. )[*]( 656 commutaũ M 858. Quod MLd; Quando P1; Quum PSB -Quod — uino in M litteris uncialibus scripta SS9 Tunc M; Tam P1 (8. u. I.) v ydrias (sic!) in M m. 1. in rasura scripsit 660 cum neque Quod habeat quo referatur, neque gustauit conueniat cumnarratione euangelica (cf. quae Boensch in commentario p. 279 in hunc locum adnotat), hic excidisse quaedam uidentur precepit M 882 insanierunt M; insani erant P1 (8. u. I.); insanierant P3υ perdere MP1 Ld; pendere P3R morti MPlB (cf. u. 321; fort. prodere morti; cf. Verg. Aen. 12, 41 sq.); morte Ld 883 qm̃ M decreQ M 671 prophete M docent M; dicent P1 (8. u. I.) v malim Deo; cf. u. 88; Instr. 11 19,15 celorum M 872 scfa M 874 fili M (cf. u. 732; 735); filii P1 (8. u. I.) v 676 perseueranter Wilh. Meyer, ut ipse iam scripseram; perseuerantes MP ; perseuerant LbB; perseuerant: En Ld dicentes] de participio praes. pro uerbo finito usurpato cf. u. 46 et locum simillimum Instt. 134,17: Non requiris eam, sed sic quasi besteus errans )
    159
  191. Adhuc infatuant profanos balneis ire,
  192. Quos faciunt mundos ipsi Deo summo placere.
  193. Aqua lauat sordes, non intima cordis iniqua,
  194. Nec sacra sacrilega potuerunt lauare curata.
  195. Non ita praecepit Dominus, sacra ferre malignis;
  196. Et locu(tu)s iterum, ab idolis mundos haberi:
  197. Nemo sibi faciat simulacrum daemonis, inquit;
  198. Nam dixit et illis: Idolis seruire nolite.
  199. Si Deus praecepit ab idolis ualde caueri,
  200. Quid illi decipiunt gentes puros esse lauacris?
  201. Immo cum recipiunt tales, docere deberent
  202. Seruire non aliis, nisi tantum Summo placere.
  203. Dum facinus quaerunt obumbrare Christi de morte,
  204. [*]( 879 Matth. 15, 18 sq. 681 Exod. 22, 20 682 sq. Exod. 20, 3 sq. 684 neuter. 6, 13 sqq. )[*]( 677 ire M (ut Knoellio uidebatur) P1υ; ira incodP* 678 Qos M faciunt (= fingunt, simulant; cf. u. 686 decipiunt gentes puros esse lauacris) M (P5 falad: facient); faciant P1υ 179 Aqa M labat M iniqa M 180 sagra M potert M curata] peccata R 680 sq. uulgatam uerborum distinctionem curata, Nec ita mutauiy 881 Ñ (= Non) Jf; Nec P1 (8. u. I.) v pcep M 882 Et locu(tu)s iterum Wilh. Meyer (cf. u. 325 Sed iterum dixit Dominus*); Et loc iter, M; Et locas iterum P1; (malignis.) Est locus Ieremiae Zd; Et lei sanctorum PS (Duebner ?); Sed lex ipsorum R munds M 683 demonis inqid M 684 Nã (= dixit) M (nam = autem, ui copulatiua magis quam aduersatiua ut u. 649; 898), Nam P1 (s. u. I.) JR; Nunquam Ld illis idolis MPlLd; illis idolis umquam P3; illis idolis numquam R 185 Si Mv; Sic P1 686 qd M puros esse lauacris P* (DuebneT); puro sese lauacris M; puros (paro P3) sese lanari P1 687 recipiunt M; recipient P1 (s. u. l.) Ld; receperint R 689 quęr̃t M. )[*]( *) De et iterum nihil esse mutandum ]apparet etiam Cypriani locis quibusdam comparatis, quos Commodianus uidetur secutus esse: de lapsis c. 7 (p. 242, 3 H.): Et iterum Deus loquitur dicens: sacrificans diis eradicabitur nisi Domino soli et test. III, 59 (p. 161, 7): ubi Dei praeceptoi non facies tibi idolum nec cuiusquam similitudinem haec praemittuntur : Et rursum (Et iterum cod. M). )
    160
  205. Aperiunt ualuas passim, ut intretur ad illos.
  206. Hinc ergo depereunt, qui se putant puros ab aqua
  207. Posse Dei fieri, conscientes ante latroni.
  208. Nunc colit in uano quodlibet, nunc sancta requirit,.
  209. Nescit ubi primum occurrat inscius ille,
  210. Ac idolis seruit, iterum tricesima quaerit;
  211. Nunc azyma sequitur, qui castum sederat ante.
  212. Hoc Deo non placuit participes daemonum esse,
  213. Qui legem instituit, fieret quo transitus inde.
  214. Sunt tibi propositae duae uiae: elige, quam uis,
  215. Nec enim te findes, ut possis ire per ambas;
  216. Sed tamen ex ipsis opportunam quaerere debes;
  217. Ne cadas in fauces latronum, cautior esto.
  218. Vnum quaere Deum, qui quaerit hostia nulla,.
  219. Vt possis abolitus resurgere saeclo nouato.
  220. Quid malos attendis et iudicas sanctos iniquos,
  221. [*]( 690 balbas passim H; passim ualuas P\' 691 qi M 692 ẽscit entes M latrone M1; latroni M2 693 colit in fano B; sed cf. Instr. 112, 10: Religio cnius in uacno falsa curatu r 695 serait, iterum P3υ; seruit iterum; P1 tricerima (sabbata ?) quaerit MP1 Wilh. Meyer, Abh. p. 294; tricesimam quaerit Ld ; tricesimas quaerit R 696 azjmase quitur M castum (castO M) sederat MP1; castus sed erat uel castum caederat P2; caseos ederat Ebert (p. 393); Castori caederat R; castus aderat uel castus ederat Ld; porcum caederat Huemer; ego ceniecturarum numerum nolo augere; satis habeo locum Arnobianum attulisse, quem ad rem expediendam aliqua ex parte ualere censeo: adu. nat. 5, 16: quid temperatus ab alimonio panis, cui rei dedistis nomen castus? nonne illius temporis imitatio est, quo se numen (Mater Magna) ab Cereris fruge uiolentia maeroris abstinuit? Vt azyma et castus ita sequi et sedere contrarie inter se referuntur 699 propositae duae niae P1υ; ppositas (P* falso: propositus) duas uias M (ef. S: 107 p. 755) qǎm M 701 querere M 702 Nec M 103 quaere Deum, qui quaerit hostiam nullam v; qęre ñm qui qerit ostia nulla M (cf. Lucif. p. 288,12, H.); quaere Deum. Qni quaeris hostiam ullam P1 Lb; Si quaeris ostia nulla P* 703 sq. P1 sic uerba distin- guit: Deum. Qui .. ullam, Vt .. nouato? 704 abolitus resurgere Lb v; abolitus surgere MP1; coelitus assurgere P3 seclo M 705 Quid malos M (ut Knoellio uidebatur) P1 υ; \'Quod malo. ib.\' (= in codice) P* )
    161
  222. Qui tibi nullum uerbum de lege demonstrant?
  223. De uirtute Dei refertur, quam fecit in illos;
  224. Nam de sua facta scelerata dicere nolunt,
  225. Semper homicidae semper manibusque cruentis,
  226. Quos Dominus numquam potuit domare monendo.
  227. Suffecerat illis per ignauiam tanta fecisse
  228. Et dicere: Scriptum sic erat, modo credere fas est.
  229. Sed Dominus ipse obscurauit sensus eorum,
  230. Indurauit eos sicut Pharaonem in ipsis;
  231. Nec preces eorum dixit exaudire se uelle
  232. Et de terra sua proiecit illos iratus.
  233. Cum filios illos utique iam dixerat ante,
  234. Necesse uoluerat bono corde uiuere natos;
  235. Quando pater gaudet, cum sit bonus filius illi;
  236. Quod si malus fuerit, execretur odio natum.
  237. Contrarium nullus patitur sibi filium esse,\'
  238. Excluditur omnis caritas crudele de nato,
  239. Nec facit heredem illum ex asse suorum,.-.
  240. Quae si prius poterit consumere, gaudet in illum.
  241. [*]( . 714 Exod. 7, 3; 13 al. 715 Mich. 3, 4; Prouerb. 1, 28 717 n Beg. (Sam.) 7, 14 (II Cor. 6, 18) )[*](706 demonstrat M 707 refert M 708 de sua MR (cf. Instr. Z 27,19); de se sua P1; de suo P3Ld nolt M 701 homicide M semper (sgp) manibusque MP1 Hanssen (similis inuersio uerborum u. 729; Instr. I 35, 4; II 26, 3); manibusque semper υ cruentis P1υ; Tuentis M 711 Sufficerat M; sed prius f erasum tantA M 712 scribtum M credere M1 om.; M* s. l. add. 713 obscuraif M 714 InduraS M siõ M 715 £ (= dixit) M; om. P1 (a u. I.); ait P3 (\'uenit(?) addenda uocula: eorum [ait] exaudirè) υ 716 proieο̃ M iratas] in M primas duas litteras ir m. 2. in rasura scripsit, pro quibus m. 1. scripserat fc 719 bon M 720 mal M execretur M 722 Excludit omnis M; Excluditur omnis R (coniecturâ) Hanssen; Excludit omnis P1 (s. u. 1.) Ld; can legendum omne?\' P; Excludit omnia Lb caritaa MB; charitas P1 Lb; se caritas Ld 723 fac M 724 Quae P3 R; Qu6 M1; Quf M\'; Quem P1 Ld illum MLbLd; illam P1 (s. u. I); illis R )[*]( XV. )[*]( 11 )
    162
  242. Impium et saeuum sobolem, rei suae tyrannum,
  243. Nec obuium patitur genitor commotus ab illo.
  244. Quid isti praesumunt, cum sint adoptati, dicentes:
  245. Ex omni populo nos sumus carissimi Summo?
  246. Parricida patris semper et superbus in illo.
  247. Carus esse potest ant heres iure uocari?
  248. Si patres carnales tales detestantur alumnos,
  249. Quanto magis Dominus, superant cui fili legendi!
  250. Mansuetis, humilibus, obsequio plenis alumnis
  251. [*]( 721 seuumM Impiam et saeaam P* subolem M; sobolem P1υ rei suae tyrannum P1 (= dorninium rei familiaris usurpantem ?); reisao tyrannum M ab initio, sed o in suo m. 1. correxit, ut sit sae; reisue tyrannam P2Ld, (\' Wenn er aein Verмögen wird friiher aufbrauchen kdnnen, 80 ist es ihm dem Sohne gegmaber, der selbst hart und gegen Schuldner ein Tyrann ist, eine Genugthuung\' Ld praef. p. XXXI); rei suae tyrannus Lb Boesser (Jahrb. f. class. Philol. 115 p. 92: \'so lange er noch Herr seines Vermögens ist\') 721 obuiam P1 patit M ab illa P1 721 sqq. ab aliis aliter inter punguntur: Contrarium .. esse: I Excludit .. nato, I Nec .. suorum.| Quem (suorum, Qaae Ps) .. consumere, gaadet in illam I Impiam .. sobolem, rei suae tyrannum, I Nec .. genitor, commotus ab illa? P1; Contrarium .. esse I (Excluditur .. nato) I Nec .. Illorum, I Quae .. conlumere, gaudet in illis. I Impium .. sobolem, rei suae tyrannum I Nec .. genitor, commotus ab illo? R; Contrariam .. esse. I Excludit .. nato I Nec .. suorum. I Quem .. consumere, gandet in illum I Impium .. sobolem reisue tyrannum; I Nec .. genitor commotus ab illo. Ld; ego Wilh. Meyerum potissimum (Abh. p. 306) secutus sum 727 adoptati scripsi (cl. u. 735); adortati M; adhortati P1 (s. u. I.) Ld, qyi adnotat: \'adhortati formae notio passiua inest, cf. exhortauit Petron. 76 etcu. Neue II, p. 290 sq.; It. (Roensch) p..297\'); indurati B 129 Parricida] d in M m. 2. add. et M (cf. u. 709); est P* (s. «. I.) v superuus M in illo: Caras P1υ 732 et 735 fili MB (coniecturâ) Hanssen (qui §. 33 p. 66 docte de eius modi formis disputat; cf. u. 674; 907); filii P1 (a. u. I.) Ld 732 legendi MP1 (cf. u. 676; Auson. Tetrast. (Caesar.) XIII, 3 sq. Imitatur adoptio prolem, Quam legisse iuuet, quam genuisse uelit; XIV, 3 sq. Hic quoque prole carens sociat sibi sorte legendi, Quem fateare bonum); legandi Lbυ 733 obseqo M )
    163
  252. Diuidunturque bona, non impiis neque tyrannis.
  253. Adoptati fuerant manifeste fili Iudaei,
  254. Sed in testamento consecuti sunt impii nomen.
  255. Ipsi sibi reputent: Scelere commisso cruenti
  256. Qui poterant utique participes esse bonorum?
  257. Quid nobis strident, quid nos aemulantur heredes ?
  258. Fecissentque bonum, et erant in parte legati.
  259. Nec hodie tacent et Christo credere nolunt,
  260. Qui fuerat illis salutaris lege praedictus;
  261. De quo iam audistis qualiter prophetae. canebant:
  262. Venturum in terras Dominum, quem gentes adora[bu]ut.