Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Dum sperat in hominem saeuire, uictus a Summo est.
- Per quod prius hominem prostrauerat morti malignus,
- Ex ipso deuictus; unde nobis uita prouenit.
- Adam degustato pomo mori iussus obi<u>it;
- Cuius de peccato morimur sic et omnis itemque.
- Sed iterum dixit Dominus: De ligno uitali
- Si sumpserit ille, in aeternum uiuat honestus.
- Mors in ligne fuit et ligno uita latebat,
- Quo Deus pependit Dominus, uitae nostrae repertor.
- Hoc lignum uitae Dominus praedixerat esse,
- Vt, qui credit ei, sic sit quasi sumat abinde. [*]( 323 sq. Bom. 5, 12 325 sq. Gen. 3, 22 330 Ioh. 3, 15 )[*]( 311 seuus M 320 seoire M 320 sq. est. Per quod P1; est, Per quod v 321 morti M (cf. Yerg. Aen. 12, 464 sternere tnorti); morte P1 (s. u. Z.) 323 pomo P\'v; homo M obi(u)it P\'R; obiit P1; abiit M; abiuit Ld (coU. u. 1056 in umbra mortis abibunt) extremo huiw uersus uocabulo in M additum est signum , quo per- tinet imo margine: :, sub quo signo uersum 824 initio omissum m. 1. (?) add. 324 morimur sic et omnis itemque scripsi (ef. Instr. I 35, 4; de item et idem inter se confusis cf. u. 583; de aduerbio cum adiectiuo particula copulatiua coniuncto cf. Verge Aen. 11, 673 praeoipites pariterque ruunt; de et .. que compositis cf. u. 623; ceterum ambigo, an et = auch, que = und zwar sit; cf. u. 154 perit ipse priorque); morimur sic & omnis Idemque M; morimnr; sic uiuuset omnis. I Idem P1; \'Sic eius(!) omnis ib. ̓ (= in cod.) P\'; moritur filius eius omnis. j Idem JR; morimur: sic est iussus omnis; I Idem Lb; morimur . stirpis eius omnes. I Idem Ld; morimur similiter omnes Hanssen 325 Sed iterum $ (= dixit) diIs M; (Idem) sed iterum Dominus P1; (Idem) sed iterum Domini v; (Idem) sed iterum donum Lb; idem in adnotatione haec temptat: sic est iussus omnis (sc. mori); sed idem iterum, si sumpserit ille donum (cf. Rom. 5, 15) de ligno uitali, (iussus est, ut) in aeternum uiuat honestus (i. e. iustificatus; cf. Rom. 5, 21) ante de ligno interpunctio uulgo omittitur 326 ille M Ld; illum P1; inde B (uulgo ante ille uel inde interpungitur) uiuat MP1; uiuet P2v 327 et ligno MP1; et in ligno v 328 uite .. reppertor M 321 predixerat M esse M (cf. u. 335; P* falso: iste); ipse P1v 330 credet ei Wilh. Meyer (cf. u. 669); credet (ipsi) Hanssen; credft et M; credit et P1 (8. u. I.) Ld; creditet Ebert (Abh. d. h. saechs. Gesellsch. d. Wissensch. phil.-hist. Cl. V p. 391); crediderit PSR (cf. u. 664) sic sit MP3R Hanssen Ebert; sitit P1; scit, is Ld )
- Et sumit et gustat suauiter Dei summi praecepta
- Et discedit, quoniam potior resurgit, a morte.
- Qui credit in Christo, de ligno uitae degustat,
- Quo fuit suspensus Dominus, (a) Moyse praedicto.
- Hunc ipsum Esaias humilem denuntiat esse
- Et nimis deiectum, fuerit quasi serui figura:
- Et uidimus illum, nec erat praeclarae figurae,
- In plaga depositus homo, sciens omnia ferre.
- Hic dolet pro nobis et peccata nostra reportat,
137