Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Et pro facinore nostro Deus tradidit illum.
- Qui, cum uexaretur, tacuit sicut, agnus ad aras.
- Hic homo iam non erat, sed erat Deus caro pro nobis;
- Quo palam apparet hoc [erat] Dei nomen oriri,
- Quod modo praeclarum nomen apud gentes habetur.
- Hoc Malachiel canit propheta, qui et angelus ipse, .
- Cum et ludaeorum reprobet sacrificia dicens: [*]( 331 Hebr. 6, 5 334 Uenter. 28, 66; cf. u. 518 sq. 335 sqq. Esai. 53, 2 sqq. 344 sqq. MaL 1, 10 sq. )[*]( 331 suauiter MP1;suauia v 332 resurgit, a morte v; resurgit a morte P1 334 suspensas] \' fortasse appenaus\' R Ld (praefat.) (a) Moyse (Mose Lb) praedicto Lb Ld Hanssen; Moyse predicto M; a Moyse praedictus R; Moyse praedictus P1 337 illam M; eum P1 (s. u. I.) v praeclarae figurae P1 v; praeclare fulgurae M 338 In plaga P1v; impleta M depositas MPsLd; positas P1; sed positas B 339 nobis MB (coniecturâ); nostris P1 (s u. I.) Ld 340 propter facinora nostra B, quod Ld recte auersatur colI. Cypr. test. II, 13 p. 78, 1 H.: Et Deus tradidit illum pro peccatis noetris 341 aras M; aram P1 (s. u. I.) v 342 non del. B sed Deus erat B caro P1 R Hanssen Wilh. Meyer, Abh. p. 293 (qf. u. 284) ; cura Mi curans Ld 343 Quo MLd (coniectura); Quod P1 (s. u. L); Quae B apparet hoc erat Dei nomen M (erat ex antecedente uersu perperam huc irrepsisse recte monuit Ld); apparet, hoc erat, Dei nomen P1; (nobis, I Quae palam) apparebat, factus. Dei numen B 344 preclarum M 344 sq. babetur. I Hoc Ld) habetur, I Hoc P1 R 345 Malachia Hanssen p. 62 et del. P3 Angelos M 346 iudeorum M )
- Non erit acceptam mihi sacrificium uestrum,
- Sed in omni loco offerunt meo nomini gentes,
- Apud quos eximium nomen meum magnificatur,
- Qui sine cruore offerant meo nomini munde.
- Nam fuit is ipse humilis, latens nomine magno,
- Qui de semet ipso per ora prophetica clamat:
- Contumax non sum, ait, neque contradico nocenti,
- Dorsum quoque meum posui ad flagella caedendum
- Maxillasque meas palmis feriendas iniquis
- Praebui nec faciem auerti sputis eorum.
- Stultitia subiit multis!, Deum talia passum,
- Vt enuntietur crucifixus conditor orbis.
- Sic illi conplacuit consilium neminis uso —
138