Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Salomon quoque tam aperte de illo prophetat,
- Occidamus iustum! dicturos esse Iudaeos.
- Hieremias totidem crucem figurate demonstrat:
- Venite, mittamus lignum in pane! dicentes.
- Dux autem ipsorum Moyses praeconiat illis:
- Ante tuos oculos pendebit uita necata.
- Hic pater in filio uenit, Deus unus ubique:
- Nec pater est dictus, nisi factus filius esset.
- Nec enim relinquit caelum, ut in terra pareret,
- Sed, sicut disposuit, uisa est in terra maiestas; [*]( 266 loh. 3, 15 217 Dan. 9, 24 269 Psal. 118, 120 (Cypr. p. 88, 7) 270 Peal. 21, 17 271 sq. Sap. 2, 12; 20 273 sq. Hierem. 11, 19 275 sq. Deater. 28, 66 (Cypr. p. 87, 19 H.) )[*]( 266 Crederet in quo qui, is Ld (Cypr. p. 88, 18 H.: et qui crediderit in eum); Crederet in quo quis MP1; In quo quisquis crederet R 267 sanctorum P1υ; sanctor M; del. P; sanctûm Lb pungni M; perungui r; perungi Pl 261 illum Wilh. Meyer; illud MPlv 270 inquid M 271 te Ld (errore typogr.) iudeos M 273 Hieremias P\'; byeremias M; Ieremias o demonstrat M; demonetrans P* (B. u. l.) v post uersum 273 in medio uerborum contextu positum est signum ; eadem manu sub signo imo margine scriptus inuenitur uersus 274 (Venite etc.) 275 Dux autẽ ipsor moyses preconiat illis M, quae inde ab editione principe omittebantur; cf. S. 107 p. 794 276 necata P3υ, negata M P1 278 est dictus M P1 (cf. Wilh. Meyer, Abh. p. 292); esset dictus υ; d. e. Lb 270 relinquit] n initio omissum in M m. 1. add. 280 post maiestas M haec habet, quorum Pitra nullum fecit mentionem: De uirtute sua carnasse licet facere fimbriam unam. Inter nouimmam horum uerborum partem et locum quendam commentarii evangelici. qui TheophiU nomine circumfertur (Thtod. Zahn, Forschungen zur Gesch. d. neutest. Kanons, 1883, tom. H p. 51, 5 sqq.) necessitudinem quandam intercedere alio. )
- De uirtute sua carna(liter na)sci (se fecit)
- * * * * * *
- * * licet facere fimbriam unam.
- Iam caro Deus erat, in qua Dei uirtus agebat.
- Quid, quod prophetae canunt, inuisibilem esse uidendum,
- Vt claritas tanta fieret homo quoque pro nobis. [*]( 285 Esai. 25, 9; 40, 9; 52, 10; 53, 1 aqq. (?) 288 Esai. 40, 5 (Cypr. p. 69, 4 H.); cf. Ioh. 1, 14.. )[*](loco iam monui (S. 107 p. 794); ad prioris autem partis caliginem aliqua ex parte illustrandam haud inutilis mihi uidetur locus Tertullianeus (de praescr. haeret. c. 13): postremo delatum (uerbum = filium Dei) ex spiritu patris Dei et uirtute in uirginem Mariam (Euang. Luc. 1, 35), carnem factum in utero eius et ex ea Datum exisse Jesum Christum. Primo igitur, nisi faUor, Commodianus de Christo ex uirtute Dei nato uel potius, ut erat tlle Monarchianus, de Deo sua ipsius .uirlute in Christo nasci te faciente egit, deinde ex miraculis a -Christo editis unum attulit (Mattia. 14, 36), ut, quantum in iilo ualuisset uirtus diuina, exemplo comprobaretur. Prioris sententiae nouissima, posterioris prima pars cum periisse uideatur, maioris lacunae interposui signa. Ceterum primum uersum utcumque poteram composui; reliquis manum admouere non ausus sum. — De locutione carnaliter nasci cf. u. 403 Praedictus est Deus carnaliter nasci; de facere se cum infmitiuo cf. u. 122. - Eoensch (Berliner Wochenschrift V (1885) p. 401) ita locum scribendum censet: De uirtute curasse sua legis fimbriam unam, eamque opinionem litteris ad me datis ita rationibus firmat: In diese wenigen Worte ist, wie ich glaube, die ganze Erzählung Luc. 8, 43 - 48 kurz zusammengedrängt, vgl. namentlich daselbst V. 44: tetigit fimbriam, 46: noui uirtutem de me exiisse, 47: quemadmodum confestim sanata sit.\' Quae argumentatio uiri doctissimi quamquam haud mediocriter me mouet, dubitaui tamen quae proposuit recipere, praesertim cum uersus: De uirtute curasse sua legis fimbriam unam legitima apud Commodianum caesura semiquinaria careat; cf. Hanssen, de arte metrica Commod. § 2 p. 7; WHh. Meyer, Abh. p. 289 .284 Deus erat Pl (cf. u. 342); deserat M, deseratur (\'uunmehr wird das FleiBch erschlossen .., d. h. der Leib der Maria flberscbattet ..\') uel sed erat Lb; uerbus erat (in quo) uel desierat (idem PS) uel desnerat (= desueuerat) R; descenderat Ld age bat (sic!) M 284 sqq. agebat, (Quid .. uidendum?) Yt v 286 claritas tants R ; cbaritas (caritas Ld) tanta P2 P3 Ld; alacritas tanto MP1 )
- Nec populus noster prosilisset in noua lege,
- Si non Omnipotens ordinasset ante de nobis.
- Hic erat Omnipotens, cuius <in> nomine gentes
- Crederent omnino, quod propheta dixit Esaias:
- Exurget in Israel homo de radice Iesse,
- In illum sperabunt gentes, cuius signo tuentur.
- Et alter dixit testem illum esse per orbem,
- Manifestari eum principem nationibus ipsum.
- In psalmis canitur: Dominus regnauit a ligno;
- Exultet terra, iocundentur insulae multae.
- Sic et patriarchae Iacob benedictio uera
- Paruit in gentes: Hic erit spes gentium, inquit.
- Sub caelo non aliud nomen est nisi Christi praelatum
- In cuius nomine crediderunt gentes ubique. [*]( 291 sq. Esai. 11, 10 293 Esai. 55, 4 (Cypr. p. 56, 2 H.) 295 sqq. Pial. 96, 1; 96, 10 sq. (cf. Cypr. p. 98, 7 H.; Tertull. Marc. 3 c. 21; Iuatin. Tryph. c. 73; Roensch. comment. ad hanc locum) 297 sq. Gen. 49, 10 299 sq. Act. 4, 12 )[*]( 287 noater] nr M psilis////set (erasae litterae es) M nouam legem P* 289 in P1υ (cf. u. 300); om. M gentes initio omissum in M m. 1. add. 290 Crederent JP* in nota ad u. 295 (300) per- tinente; Credere M (P* falso: credidere); Credidere υ, Crediderunt P\' omnino MP1R; omnes Ld Credidere; omnino R; credidere omnes. Ld quod MLbR; Quid Ld; om. P1 Esaias? Ld 291 Exurget M; Eisurget P1υ 1f M 292 signo M (cf. Cyprtest. II 22 inscript. : Quod in hoc signo crucis salus sit omnibus, qui in frontibus notentur. De passiuo tuentur cf. Georg. HW s. u. tueo); signa P1 (s. u. I.) υ 213 alter $ (= dixit) M (alter retinui, quamquam Roensch in commentario p. 244 recte monuit insequentem quoque locum eiusdem Esaiae prophetae esse; Commodianus ipse uidetur errasse); alter (cecinii) P1; aliter (uel alibi) cecinit R; ait terrarum Ld - Exultet terra M; Exultent terrae P* (s. u. I.) v; cf. 8.107 p. 799 297 et patriarchae v; et patriarcha M; patriarcha P\' 297 sq. Iacob: cBenedictio uera .. gentes, hic .. gentium-, inquit P1 inquid M 200 celo M praelatum Hilgenfeld Ld; prelator M; praelator Ps (quasi praeferatur aut proferatur\') Lb (omisso est); prae- . statum R 300 crederent P1 > )
- Non ita suademur credere pro tempore clauso, ,
- Sed propter futurum tempus, in aeterno uiuentes.
- Haec speranda nobis spes est, sempiterno frunisci,
- Non ista, quae fragilis cito mutat gaudia nostra.
- Sint licet diuitiae prae oculis laute fruendae,
- Excluderis illis substituta morte caduca;
- Aut si persenera[ne]ris, horrescis ipse uiuendo,
- Aut si ualetudo fuerit mala, quo tibi uita?
- Tormentum est totum, quo(d) uiuimus isto sub aeuo;
- Hinc adeo nobis est spes in futuro quaerenda:
- Hoc Deus hortatur, hoc. lex, hoc passio Christi,
- Vt resurrecturos nos credamus in nouo saeclo.
- Sic Dei lex clamat: fieret cum humilis Altus,
- Cederet infernus, ut Adam leuaretur a morte,
- Descendit in tumulum Dominus suae plasmae misertus
- Et sic per occulta inaniuit fortia mortis.
- Obrepsit Dominus ueteri latroni celatus
- Et pati se uoluit, quo magis prosterneret ipsum. [*]( 311 Hebr. 2, 14 )[*]( 301 clauso scripsi. (cf. u. 411 historia clausa; Horat. carm. II 4, 24 claudere luatrum); quasso MP1; casso v; fortasse scribendum passo, ut u. 62 pando cum P1R posuimus pro quando; cf. Lucret. 6, 359 tempora se neris .. pandunt; adde quod Diez, Etymol. Woerterb.* p. 238, passare a pandere originem ducere putat 303 Hec M speranda MPILd; quaerenda LbR sempiterno frunisci M (P1 falso: franisci) Ld; sempiterna frunisci R; (sempiterno) fruenda P*; idem tamen in excursu (Ps) frunisci ueram lectionem esse putat 304 fragilis P1v, fragili M nostra P3; ni M; uita P1 305 laute M; lautae Ld, nescio an recte 306 caduca M (cf. Horat. carm. II 13, 11; III 4, 44); caduco R; caducus Ld 307 WT si (= Aut si) MR; Vt si P1; Si Ld perseueraueris M; perseueraris RHanssen; persenueris Wilh. Meyer, Abh. p. 292 torpescis R 308 quo MPLd; quid R 308 sq. uita I Tormentum P1 301 quod v; quo M; qua P1 310 nobist Hanssen querenda M 312 resur recturos M III 0 ho∈ M1; nou M2 sclo M 314 Cęderet M 315 Descendit Plv; Discendit M plasme M misertus P1v; miserius M 317 celatos M )
- Ille quidem audax et semper saeuus ut hostis,
- Dum sperat in hominem saeuire, uictus a Summo est.
- Per quod prius hominem prostrauerat morti malignus,
- Ex ipso deuictus; unde nobis uita prouenit.
- Adam degustato pomo mori iussus obi<u>it;
- Cuius de peccato morimur sic et omnis itemque.
- Sed iterum dixit Dominus: De ligno uitali
- Si sumpserit ille, in aeternum uiuat honestus.
- Mors in ligne fuit et ligno uita latebat,
- Quo Deus pependit Dominus, uitae nostrae repertor.
- Hoc lignum uitae Dominus praedixerat esse,
- Vt, qui credit ei, sic sit quasi sumat abinde. [*]( 323 sq. Bom. 5, 12 325 sq. Gen. 3, 22 330 Ioh. 3, 15 )[*]( 311 seuus M 320 seoire M 320 sq. est. Per quod P1; est, Per quod v 321 morti M (cf. Yerg. Aen. 12, 464 sternere tnorti); morte P1 (s. u. Z.) 323 pomo P\'v; homo M obi(u)it P\'R; obiit P1; abiit M; abiuit Ld (coU. u. 1056 in umbra mortis abibunt) extremo huiw uersus uocabulo in M additum est signum , quo per- tinet imo margine: :, sub quo signo uersum 824 initio omissum m. 1. (?) add. 324 morimur sic et omnis itemque scripsi (ef. Instr. I 35, 4; de item et idem inter se confusis cf. u. 583; de aduerbio cum adiectiuo particula copulatiua coniuncto cf. Verge Aen. 11, 673 praeoipites pariterque ruunt; de et .. que compositis cf. u. 623; ceterum ambigo, an et = auch, que = und zwar sit; cf. u. 154 perit ipse priorque); morimur sic & omnis Idemque M; morimnr; sic uiuuset omnis. I Idem P1; \'Sic eius(!) omnis ib. ̓ (= in cod.) P\'; moritur filius eius omnis. j Idem JR; morimur: sic est iussus omnis; I Idem Lb; morimur . stirpis eius omnes. I Idem Ld; morimur similiter omnes Hanssen 325 Sed iterum $ (= dixit) diIs M; (Idem) sed iterum Dominus P1; (Idem) sed iterum Domini v; (Idem) sed iterum donum Lb; idem in adnotatione haec temptat: sic est iussus omnis (sc. mori); sed idem iterum, si sumpserit ille donum (cf. Rom. 5, 15) de ligno uitali, (iussus est, ut) in aeternum uiuat honestus (i. e. iustificatus; cf. Rom. 5, 21) ante de ligno interpunctio uulgo omittitur 326 ille M Ld; illum P1; inde B (uulgo ante ille uel inde interpungitur) uiuat MP1; uiuet P2v 327 et ligno MP1; et in ligno v 328 uite .. reppertor M 321 predixerat M esse M (cf. u. 335; P* falso: iste); ipse P1v 330 credet ei Wilh. Meyer (cf. u. 669); credet (ipsi) Hanssen; credft et M; credit et P1 (8. u. I.) Ld; creditet Ebert (Abh. d. h. saechs. Gesellsch. d. Wissensch. phil.-hist. Cl. V p. 391); crediderit PSR (cf. u. 664) sic sit MP3R Hanssen Ebert; sitit P1; scit, is Ld )
- Et sumit et gustat suauiter Dei summi praecepta
- Et discedit, quoniam potior resurgit, a morte.
- Qui credit in Christo, de ligno uitae degustat,
- Quo fuit suspensus Dominus, (a) Moyse praedicto.
- Hunc ipsum Esaias humilem denuntiat esse
- Et nimis deiectum, fuerit quasi serui figura:
- Et uidimus illum, nec erat praeclarae figurae,
- In plaga depositus homo, sciens omnia ferre.
- Hic dolet pro nobis et peccata nostra reportat,
- Et pro facinore nostro Deus tradidit illum.
- Qui, cum uexaretur, tacuit sicut, agnus ad aras.
- Hic homo iam non erat, sed erat Deus caro pro nobis;
- Quo palam apparet hoc [erat] Dei nomen oriri,
- Quod modo praeclarum nomen apud gentes habetur.
- Hoc Malachiel canit propheta, qui et angelus ipse, .
- Cum et ludaeorum reprobet sacrificia dicens: [*]( 331 Hebr. 6, 5 334 Uenter. 28, 66; cf. u. 518 sq. 335 sqq. Esai. 53, 2 sqq. 344 sqq. MaL 1, 10 sq. )[*]( 331 suauiter MP1;suauia v 332 resurgit, a morte v; resurgit a morte P1 334 suspensas] \' fortasse appenaus\' R Ld (praefat.) (a) Moyse (Mose Lb) praedicto Lb Ld Hanssen; Moyse predicto M; a Moyse praedictus R; Moyse praedictus P1 337 illam M; eum P1 (s. u. I.) v praeclarae figurae P1 v; praeclare fulgurae M 338 In plaga P1v; impleta M depositas MPsLd; positas P1; sed positas B 339 nobis MB (coniecturâ); nostris P1 (s u. I.) Ld 340 propter facinora nostra B, quod Ld recte auersatur colI. Cypr. test. II, 13 p. 78, 1 H.: Et Deus tradidit illum pro peccatis noetris 341 aras M; aram P1 (s. u. I.) v 342 non del. B sed Deus erat B caro P1 R Hanssen Wilh. Meyer, Abh. p. 293 (qf. u. 284) ; cura Mi curans Ld 343 Quo MLd (coniectura); Quod P1 (s. u. L); Quae B apparet hoc erat Dei nomen M (erat ex antecedente uersu perperam huc irrepsisse recte monuit Ld); apparet, hoc erat, Dei nomen P1; (nobis, I Quae palam) apparebat, factus. Dei numen B 344 preclarum M 344 sq. babetur. I Hoc Ld) habetur, I Hoc P1 R 345 Malachia Hanssen p. 62 et del. P3 Angelos M 346 iudeorum M )
- Non erit acceptam mihi sacrificium uestrum,
- Sed in omni loco offerunt meo nomini gentes,
- Apud quos eximium nomen meum magnificatur,
- Qui sine cruore offerant meo nomini munde.
- Nam fuit is ipse humilis, latens nomine magno,
- Qui de semet ipso per ora prophetica clamat:
- Contumax non sum, ait, neque contradico nocenti,
- Dorsum quoque meum posui ad flagella caedendum
- Maxillasque meas palmis feriendas iniquis
- Praebui nec faciem auerti sputis eorum.
- Stultitia subiit multis!, Deum talia passum,
- Vt enuntietur crucifixus conditor orbis.
- Sic illi conplacuit consilium neminis uso —
- Nec alius poterat - taliter uenire pro nobis.
133
134
135
136
137
138