Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Et homini fit homo, ceterum Deus uerbo probatur.
  2. Idcirco nec poterit tanti Dei forma dinosci;
  3. Quidquid est, unum est, inmenso lumine solus;
  4. Vbi facies, oculi aut os aut membra notantur,
  5. Inde pugillo suo concludere circulum orbis.
  6. At tamen cum uoluit sciri de se ipso qui esset,
  7. Numine de tanto fecit se uideri capacem.
  8. Sunt quibus in ignem apparuit uoce locutus;
  9. Sumptus est in carnem, quem regio nulla capebat.
  10. Hic Deus omnipotens, Dominus suae conditionis, .
  11. Cum sit inuisibilis, facit se uideri quibusdam.
  12. Qui formatur modo, (modo) se diffundit in auras,
  13. Cuius nec initium nec finem quaerere fas est.
  14. Hic sine initio semper est Deus et sine fine,
  15. [*]( 116 Esai. 40, 12 119 Ezod. 3, 2 aqq. )[*]( 110 Detransfiguratur M (P1 falso: detransfiguratas); Sed transfigaratur P1; Sed transfiguratus P3R; Deus transfiguratus Lb uultustendere M 111 prebet M angelis MDuebner v; angelus P* 112 probatur Pv; probat M 114 unum MPlLb; unus v inmenso lumine solas Mpa; in immenso lumine (namine?) solas P*; in immenselumine solas B; in imm. 1. potens Lb; in immenso lumine; solet (Inde pugillo eto.) Ld (ceterae editiones ante solas nullam, post solas maiorem interpunctionem habent) 115 Vbi MP1 R; om. Ld; P* ab Vbi, cuius loco Coi substituere conatur, interrogationem orditur ocali P3 Lb S aut oculi MLd 117 ad tamen M qui M (cf. u. 90); quid P. («. u. Z.} υ 118 Numine P3υ; Nomine MPl uersus 115 sqq. L udwig ita scribit, ut 115 post 118 (uel 120; cf. praefat. eius p. X-V) inseratur, quam inuersionem improbat Wilh. Meyer, Abh. p. 805 120 capjebat Huemer 121 Hic MP1R (cf. u. 289); Sic Ld 122 facit scripsi; fecit Lbv; faciet MP1 123 formatnr M; formatus P1 (s, u. I.) Lb Ld; formam induerat R modo (modo) Lb Hanssen; modo Mv se MP1R; Bese PsLb Ld diffandit M; difiadit P1 (I. u. I.) υ -124 finem quaerere Plv; quirere finem M 124 sq. est. Hic P1; est, Hic Lbv )
    124
  16. Qui, prius quam faceret caelum, ferebatur in aeuum;
  17. Quicquid tenet caelum, prospicit ubique de caelo
  18. Et penetrat totum oculis et auribus audit.
  19. Huic ergo placuit carnalem mundi tenorem,
  20. Vt exaltaretur sola sempiterna maiestas.
  21. Nam, quod erat ante, referre nunc ardua res est;
  22. Sit licet descriptum, non sit nobis cura de illis.
  23. Cum haec, quae uidemus, non possumus tangere tota,
  24. Quis poterit scire, quid sit trans Oceani finem?
  25. Et caelum uidemus, sed illic quid intus agatur,
  26. Nullo datur scire, donec fiat exitus aeui.
  27. Sufficiat tantum de futuro nosse promissa;
  28. Ad illa tendamus cupidi, tota mente deuoti.
  29. Sicut auis Phoenix meditatur a morte renasci,
  30. Dat nobis exemplum, post funera surgere posse;
  31. Hoc Deus omnipotens uel maxime credere suadet,
  32. Quod ueniet tempus defunctorum uiuere rursum;
  33. Sit licet nunc puluis, iaceant licet ossa nudata,