Panegyricus de quarto consulatu Honorii Augusti
Claudian
Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- iram sanguine! regio sub pectore cordis
- protegit imbutam flammis avidamque nocendi
- praecipitemque sui. rabie succensa tumescit,
- contrahitur tepefacta metu. cumque omnia secum
- duceret et requiem membris vesana negaret,
- invenit pulmonis opem madidumque furenti
- praebuit, ut tumidae ruerent in mollia fibrae.
- at sibi cuncta petens, nil conlatura cupido
- in iecur et tractus imos compulsa recessit,
- quae, velut inmanis reserat dum belua rictus,
- expleri pascique nequit: nunc verbere curas
- torquet avaritiae, stimulis nunc flagrat amorum,
- nunc gaudet, nunc maesta dolet satiataque rursus
- exoritur caesaque redit pollentius hydra.
- Hos igitur potuit si quis sedare tumultus,
- inconcussa dabit purae sacraria menti.
- tu licet extremos late dominere per Indos,
- te Medus, te mollis Arabs, te Seres adorent:
- si metuis, si prava cupis, si duceris ira,
- servitii patiere iugum; tolerabis iniquas