Panegyricus de quarto consulatu Honorii Augusti

Claudian

Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. maior et utilior fato coniuncta potenti,
  2. vile latens virtus, quid enim? submersa tenebris
  3. proderit obscuro veluti sine remige puppis
  4. vel lyra quae reticet vel qui non tenditur arcus.
  5. Hanc tamen haud quisquam, qui non agnoverit ante
  6. semet et incertos animi placaverit aestus,
  7. inveniet; longis illuc ambagibus itur.
  8. disce orbi, quod quisque sibi. cum conderet artus
  9. nostros, aetheriis miscens terrena, Prometheus,
  10. sinceram patri mentem furatus Olympo
  11. continuit claustris indignantemque revinxit
  12. et, cum non aliter possent mortalia fingi,
  13. adiunxit geminas. illae cum corpore lapsae
  14. intereunt, haec sola manet bustoque superstes
  15. evolat. hanc alta capitis fundavit in arce
  16. mandatricem operum prospecturamque labori;
  17. v.1.p.304
  18. illas inferius collo praeceptaque summae
  19. passuras dominae digna statione locavit.
  20. quippe opifex veritus confundere sacra profanis
  21. distribuit partes animae sedesque removit.