Panegyricus de quarto consulatu Honorii Augusti

Claudian

Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. interius leges, tunc omnia iure tenebis,
  2. cum poteris rex esse tui. proclivior usus
  3. in peiora datur suadetque licentia luxum
  4. inlecebrisque effrena favet. tum vivere caste
  5. v.1.p.306
  6. asperius, cum prompta Venus; tum durius irae
  7. consulitur, cum poena patet. sed comprime motus
  8. nec tibi quid liceat, sed quid fecisse decebit
  9. occurrat, mentemque domet respectus honesti.
  10. Hoc te praeterea crebro sermone monebo,
  11. ut te totius medio telluris in ore
  12. vivere cognoscas, cunctis tua gentibus esse
  13. facta palam nec posse dari regalibus usquam
  14. secretum vitiis; nam lux altissima fati
  15. occultum nihil esse sinit, latebrasque per omnes
  16. intrat et abstrusos explorat fama recessus.
  17. Sis pius in primis; nam cum vincamur in omni
  18. munere, sola deos aequat dementia nobis,
  19. neu dubie suspectus agas neu falsus amicis
  20. rumorumve avidus: qui talia curat, inanes
  21. horrebit strepitus nulla non anxius hora.