Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

hoiua centurionis qualia arma sint uel ad quae proeliorum [*](3 Mt 8, 9 15 Ex. 18, 21 ) [*]( 1 inditio YD admitebat W 8 discripta WO 4 potestate constitutus D2OXv 5 alio DWOPX: alii V(?)v 7 eas W 8 diacritioniqae D\' 11 aixillo DlWOP 12 tubus DIPX Dostris D 13 ipiritales D1W1 huiua om. D* 14 moyaen VDOPX: moeen W 15 XIMaPxae 0 centnrionis D* 16 quiDqugin. V 18 adque WP quia D\' 19 set W 21 abiite Wl abebnnt Dl dicemns DW: dicimus VOPX dicentes malim: sed ef. Inst. V, 38, a; X, 19 fm. 28 iniunginms y 24 tam W aduersus V1D1WP adnenus spm X 25 stimulus K1 26 ad quae] atq; Dl W prael. W )

186
exercitia praeparentur, audi beatum apostolum praedicantem: arma, inquit, militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia deo. dixit qualia sint, id est non carnalia nec infirma, sed spiritalia et potentia deo. deinde ad quos sint exercenda conflictus consequenter insinuat: ad destructionem munitionum, cogitationes purgantes et omnem altitudinem extollentem se aduersus scientiam dei, et captiuantes omnem intellectum in oboedientiam Christi, et praeparati ulcisci omnem inoboedientiam, cum inpleta fuerit primum uestra oboedientia.

quae quoniam singillatim percurrere sicut necessarium, ita etiam alterius temporis est, armorum tantummodo uolo uobis genera proprietatesque patefacere, quibus nos quoque, si uolumus bella domini proeliari et inter centuriones euangelicos militare, accincti iugiter debemus incedere. sumite, inquit, scntumfidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignita restinguere. ergo fides est quae excipiens ardentissima libidinum tela metu futuri iudicii et caelestis regni credulitate mortificat.

et luricam, inquit, caritatis. ipsa nempe est quae uitalia pectoris nostri circumdans atque conmuniens letalibus perturbationum obiecta uulneribus contrarios retundit ictus nec ad interiorem hominem nostrum iacula diaboli penetrare permittit : omnia enim suffert, omnia patitur, omnia sustinet. et galeam spem salutis. galea capitis est munimen. quia ergo caput nostrum Christus est, debemus istud semper spe [*]( 2 II Cor. 10, 4 5 l. c. 4-6 16 Eph. 6, 16 19 I Thess. 5, 8 23 I Cor. 13, 7 24 I Thess. 5, 8 t. ) [*]( 2 inquid VDWP 5 exercendo D exerenda O1 et f ita marg. fort. reete diBtruet. WP deitrnct. 0 6 monit. V 8 in oboedientia .VW(OP) 13 satisfacere V 14 domini] dtl Dl prael. W . 15 centarionis Wl enangelicns V ennangelicos W1X accinti D 16 inquid VDWOP 17 nequiaimi W ignea eztisgnere DIX 18 excip.] extingnena D\'P 19 crednlitatem WP luricam VW2P: loricam DW1OX 20inquid VDWOP 21 adque VWP letalium 0 22 contrarius V* 28 iacola W1 diabuli VDsP 26 capud V ietut W stut 0 * )

187
futurorum bonorum uelut inexpugnabili galea in cunctis temptationibus ac persecutionibus conmunire et principaliter fidem eius inlaesam atque integram custodire.

aliis enim membris truncatum quempiam, licet debilem, possibile tamen est utcumque superesse: sine capite uero nemini uel breuis uitae spatium propagatur. et gladium spiritus, quod est uerbum dei. penetrabilius namque est omni gladio ancipiti et pertingens usque ad diuisiones animae ac spiritus, conpagum quoque et medallarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis, diuidens scilicet et abscidens quidquid in nobis carnale terrenumue reppererit.

quibus armis quisque fuerit conmunitus, ab hostium semper telis ac populatione defensus non ut captiuus ac subditus ad hostilem cogitationum terram constrictus depraedantium uinculis abducetur nec audiet per prophetam: quare inueteratus es in terra aliena? sed tamquam triumphator ac uictor in illa qua uoluerit cogitationum regione consistet. uis etiam ipsum robur ac fortitudinem centurionis huius, quibus haec arma quae praediximus non carnalia, sed potentia deo gestet, agnoscere?

andi ipsum regem uiros fortes ad spiritalem militiam congregantem, quo eos dilectu signet ac probet. infirmus, inquit, dicat, quia fortis sum ego, et: qui patiens est, sit pugnator. uidetis ergo bella domini proeliari nisi patientes infirmosque [*](6 Epb. 6, 17 7 Hebr. 4, 12 16 Baruch 3, 11 22 Ioel 3, 10 (LXX) 23 1. c. 11 (LXX) ) [*](1 inexpugnabile F1 2 hac W(0) perseqaut. 0 3 adque VWP castudire V 6 propagatur V: prorogatur D1WOP1v praerogatur D\'PxX 8 diuisiones FD\'0: diuisionem rell. e cf. cap. 13,3 9 ae VD1OX: et D\'WP 10 discretur V 11 quidquid DlOP: quicquid rell. 12 carnali V1D1P repererit X 18 pupulatioue FP* 14 aut subditus in D 15 abducitur VPX 17 triumphatur V uictur F* 18 consistit FD1 rubor D\'P\' robor W1P2 20 agnuscere V1 22 dilectu VW et DI wt uid. dilectione D1 dilectio 0 dilectos PX inquid YDWOP 23 pugnatur V 24 prael. W inflrmusque F1 )

188
non posse, illa procul dubio infirmitate qua fundatus ille noster euangelicus centurio cum fiducia loquebatur: cum enim infirmor, tunc potens sum, et iterum: uirtus enim in infirmitate perficitur. de qua infirmitate unus prophetarum et erit, inquit, qui infirmatur inter eos sicut domus Dauid. patiens etiam haec bella proeliabitur, nempe illa patientia de qua dicitur: patientia uobis necessaria est, ut uoluntatem dei facientes recipiatis remunerationem.