Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

nam concapiscibilem mentis eius adgressus est partem dicens: dic ut lapides isti panes fiant, irascibilem, cum eum ad expetendam praesentis saeculi potestatem et regna mundi huius instigare conatus est, rationabilem, cum ait: si filius dei es, mitte te deorsum. in quibus idcirco nihil eius profecit inlusio, quia nihil secundum coniecturam suam, quam falsa opinatione conceperat, repperit in eo esse uitiatum. unde et nulla pars animae eius inimici insidiis adtemptata consensit. ecce enim, inquit, uenit princeps huius mundi, et in me non inueniet nihil.

GERMANVS: Inter cetera inlusionum errorumque nostrorum genera, quae nos ad desiderium patriae nostrae, sicut beatitudo tua sollerti mentis perspexit intuitu, uana spiritalium commodorum pollicitatione flammauerant, etiam haec uel maxima. extitit causa, quod interdum a fratribus frequentati iugi secreto ac diuturno silentio secundum desiderium nostrum nequaquam possumus inhaerere. per quod necesse est cursum atque mensuram cotidianae continentiae nostrae, quam pro castigatione corporis indisruptam perpetuo cupimus retentare, nonnullis fratribus superuenientibus [*]( 7 Mt 4, 3 10 1. c. 6 14 Ioh. 14, 80 ) [*]( 1 adfectum XI: aff. reU. 2 laqueum Οβν deoeptioois ac mortia βν intendit] intendat 0 incurrens β de sequentibus cf. Prolsgg. 8 qum 0 4 adfectibus K: aff, rell. 5 tamen 00 proficit B1K1 6 mentem B\' 7 lapidilea K 8 quam. 0 9 huius mundi 0 11 proficit BlKl 12 opinione Kl falsam opinionem 0 18 esse uitiatum in eo B 14 inqaid B1X1Z 15 mundi bnius FΟβν et Vulg. non eras... K: om. BOZ inuenit BO 16 XVIII om. K 20 exstitit B qaod] ut β 21 diurno BF 23 adque Bl cottid. p t intereidi 24 nostrae om. Οβν 25 interdici B intercedi 01 )

695
intercidi. quod sine dubio nullatenus in nostra prouincia credimus euenturum, in qua aut nullum aut certe rarissimum professionia huius uirum inuenire possibile est

ABRAHAM: Inrationabilis atque inconsideratae districtionis, immo potius summi teporis indicium est nequaquam ab hominibus frequentari. qui enim in hac quam arripuit uia nimium tardis passibus graditur ac secundum anteriorem hominem conuersatur, aequum est ut ad eum non dicam sanctorum, sed ne hominum quidem ullus adueniat. uos autem, si uera atque perfecta domini nostri dilectione flagratis et deum, qui utique caritas est, pleno spiritus feruore sectamini, ad quaelibet loca inaccessibiUa fugeritis, necesse est ea ab hominibus frequentari, quantoque uos propiores deo amoris diuini ardor effecerit, tanto ad uos maior sanctorum fratrum connuet multitudo.