Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

sic namque Balaam populum dei posse decipi certa ratione collegit, dans consilium ut ez illa parte, qua infirmari nouerat filios Israhel, perniciosi eis laquei tenderentur, non dubitans eos oblata copia feminarum fornicationis ruina protinus conlapsuros, quia concupiscibiles animae eorum partes sciebat esse corruptas. ita ergo unumquemque nostrum nequitiae spiritales uersuta malignitate pertemptant, illis praecipue adfectibus animae insidiosos laqueos praestru- . entes, quibus eam senserint aegrotare, ut uerbi gratia cum uiderint rationabiles animae nostrae partes esse uitiatas, illo nos ordine decipere moliantur, quo Achab regem ab illis Syris deceptum scriptura commemorat, qui dixerunt:

scimus quod reges Israhel misericordes sunt: ponamus itaque saccos in lumbis nostris, et funiculos in capitibus nostris, et egrediamur ad regem Israhel, et dicemus ei: seruus tuus Benadab dicit: uiuat oro anima mea, quibus ille non uera pietate, sed uana misericordiae laude permotus si adhuc, inquit, uiuit, frater meus est, et hoc exemplo etiam nos rationabilis illius partis errore deceptos inde incurrere offensam dei faciant, unde consecuturos mercedem ac recepturos nos pietatis praemia credebamus, similique etiam nobis increpatione dicatur:

quia dimisisti uirum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima eius, et populus tuus pro populo eius. siue cum spiritus inmundus dicit: egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum [*]( 3 cf. Nam. 24. Apoc. 2, 14 14 III Reg. 20, 31-32 20 1. c. 32 . 24 1. c. 42 27 III Reg. 22, 22 ) [*]( 2 proditionis 0 3 balaham 0 4 colligit /3 5 isrl Fβ pernit. B 9 spiritalis OK1 10 adfectibus K1: effectibus 0 aff. rell. 11 quum 0 13 ahab F1 acahb 0 15 ιsrł /3, item infra 18 ei om. Οβν uenadad 0 benodab K\' uiuat (uiuit Fl) oro BFOr: uiuificetur fJc 20 permotas om. β inquid BlFOKlZ 23 consecutos BF 27 inmundas spiritus β(ν) )

694
eius, per rationabilem procul dubio adfectum, quem letalibus apertum norat insidiis, laqueos deceptionis intendit. quod etiam de domino nostro idem spiritus opinatus cam in his eum tribus animae temptasset adfectibus, in quibus omne hominum genus nouerat captiuari, nihil tam uersutis profecit insidiis.