Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
non enim potest secundum sententiam domini ciuitas abscondi super montem positu, quia diligentes, inquit, me, dominus, glorificabo, qui autem me contemnunt, eruntignobiles. uerumtamen nosse debetis hanc esse subtilissimam diaboli calliditatem, hanc occultissimam foueam, in quam miserabiles et incautos quosque praecipitat, ut, dum eis maiora promittit, necessaria cotidiani fructus emolumenta subripiat, abstrusiores scilicet ac uastiores solitudines expeti debere persuadens easque uelut miris amoenitatibus consitas in eorum corde depingens. ignota etiam quaedam et quae penitus nusquam sunt loca uelut cognita ac praeparata nostraeque potestati iam dedita et absque ulla difficultate possidenda confingit.
homines quoque regionis [*](11 cf. I loh. 4, 16 16 cf. Mt. 5,14 17 I Reg. 2, 80 (LXX) ) [*]( 3 inoeniri c 4 XVIIII om. K adque Bl 5 destrict. 0 temporis 0 initiora Kl 9 nullus 0 10 adque JB1 nostri] non F: fi eraa. in B 11 fraglatis 0 dominum BF 19 at Kx atq; libet F 14 efficerit β1 16 supra Ofit: cf. Imt, IIII, 31 17 inquid BFOK1Z de hac uerborum collacatione cf. contra Nest. V, 6,1. VII, 19,1. Caes. B. G. V, 30, 1. VII, 20, 12. Sai- uian. Ae gub. dei I, 31 et 32 (codd.) 18 contempnunt Kl 19 diaboli B 30 qua 0 22 cottid. fi aemolimenta K1 23 ac] et βν solitudinis K1 24 pingens fi innota BXF 27 dificnL B polsed. K1 )
itaque eum diabolns maioribus uitae huius necessitatibus et inextricabilibus laqueis inretitum ne respirare quidem ad haec quae sibi ipse promiserat aliquando permittet, eumque non iam illis quas ante uitauerat raris ac spiritalibus fratrum uisitationibus, sed cotidianis saecularium incursionibus obligatum ne ad mediocrem quidem anachoreseos quietem ac disciplinam umquam redire patietur.