Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et tamen cum hic sanctos peccasse dicat et non solum peccasse, sed etiam in ipsis semper permansisse peccatis, [*]( 8 Esai. 64, 5-6 18 XXII, 8 21 Esai. 64, 5 ) [*]( 1 quum 0 2 mihi quia uir pollutus..... §. 8 fin. fragilitatis humanae desunt in Z, uno folio deperdito 9 saluauimur Kx 10 inmundi 0 11 pannum 0 12 hoc F quia B1 quam 0 13 profeta F 16 repperiri B2K217 obiectiones K1 19 sanctus si BF: Banctus et si OKx uemo est sanctus 0 21 inquid B\' FOJP et] et nos K 22 quum 0 cordis nostri 0 negligentias FKI neglientias Kl 25 obcubuisti K1: occub. rell. 26 quum 0 sanctus peccasse se OKx 27 mansisse 0 )

667
non desperat penitus de salute, sed subicit: in ipsis fuimus semper, et saluabimur. hanc ego sententiam ecce tu iratus es, et peccauimus illi apostolicae conparabo: infelix ego homo: quia me liberabit de corpore mortis huius? rursum quod propheta subiungit in ipsis fuimus semper, et saluabimur consequentibus apostoli congruit uerbis: gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum.

similiter etiam illud eiusdem prophetae uae mihi, quia uir pollutus labiis egosum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito uidetur supra dictos sapere sermones: infelix ego homo: quis me liberabit de corpore mortis huius? itemque quod sequitur in propheta et ecce uolauit ad me unus de Seraphin, et in manu eius carbunculus (siue calculus), quem forcipe tulerat de altari. et tetigit os meum, et dixit: ecce hoc tetigi labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur tale est ut Pauli uideatur ore prolatum, qui ait: gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum.