Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

sed etiam cum orans peccatorum quasi uniuersalium inmunditiam confitetur, non iniquorum tantum, sed etiam iustorum plebem generali supplicatione conplectitur dicens: ecce tu iratus es, et peccauimus: in ipsis fuimus semper, et saluabimur. facti sumus ut inmundus omnes nos, tamquam pannus menstruatae uniuersae iustitiae nostrae. rogo quid euidentius hac potest esse sententia, qua non unam tantum, sed uniuersas iustitias nostras propheta conplexus et circumspiciens omnia, quae uel inmunda uel horrida iudicantur, quia nihil in hominum conuersatione sordidius neque inpurius potuit repperire, panno eas conparare maluit menstruatae.

frustra ergo manifestissimae ueritati spinosae obiectionis acumen opponitur, sicut paulo ante dixistiscsi nemo sine peccato, nullus est sanctus, si nemo sanctus, nullus ergo saluabitur. hoc enim prophetae testimonio potest nodus huius quaestionis absolui: ecce, inquit, tu iratus es, et peccauimus: id est cum elationem nostri cordis uel neglegentias auersatus tuo nos auxilio denudasti, confestim nos uorago absorbuit peccatorum, uelut si quis splendidissimo solis diceret elemento: caece tu obcubuisti, et nos ilico tenebrosa contexit obscuritas\'.