Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

uidetis: ergo quemadmodum omnes sancti non tam ex persona populi quam ex sua et peccatores se ueraciter fateantur et tamen nequaquam de sua salute desperent, sed iustificationis plenitudinem, quam pro condicione fragilitatis humanae consequi se posse diffidunt, de gratia domini et miseratione praesumant.

Neminem uero in hac uita quamuis sanctum inmunem esse a debitis peccatorum etiam magisterium nos edocet saluatoris, qui discipulis suis perfectae orationis formulam [*]( 1 1. c. 2 1. c. 4 Rom. 7, 24 5 Esai. 64, 5 7 Rom. 7, 25 8 Esai. 6, 5 11 Rom. 7, 24 13 Esaj. 6, 6-7 18 Rom. 7, 25 ) [*]( 1 diaperat OK 2 ergo 0 4 liberauit BlF 5 rursumque 0 id quod OKv 12 liberauit BFK1 14 seraphyn F carbunculus sine om. 0 15 altare Kl 16 tetigit 0\'K et Vulgata 19 dum nrta ihm xpm K ■ 20 populi] pauli F 22 desperant OXI iustificationes Kl 23 conditione B 24 se om. BF piesumat 0 praesumunt βc 25 Kàp XVIIII B XVIIII F XVII Kl 26 delictis 0 )

668
tradens inter reliqua illa sublimia sacratissimaque mandata. quae, quoniam non nisi sanctis perfectisque sunt tradita, malis et infidelibus conuenire non possunt, hoc iussit interseri: et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.