Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quos etiam Hieremias propheta non solum non nolentes nec cum requie cordis et corporis flagitiorum crimina perpetrare, uerum . etiam in tantum eos adserit laboriosis conatibus ut ad effectum eorum perueniant desudare, ut a letali scelerum adpetitu nec obsistentibus eis arduis difficultatibus reuocentur,.
dicens: ut inique agerent, laborauerunt. illud quoque quis dixerit peccatoribus conuenire: itaque ego ipse mente seruio legi dei, carne autem legi peccati, quos nec mente nec carne deo seruire manifestum est? aut quemadmodum hi qui corpore peccant mente seruiant deo, cum uitiorum fomitem caro ex corde concipiat et ipse auctor utriusque naturae fontem atque originem peccatorum ex eo pronuntiet emanare de corde, inquiens, procedunt cogitationes malae, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia et cetera?
quamobrem euidenter ostenditur nullo modo hoc de peccatorum intellegi posse personis, qui non solum non oderunt, sed etiam diligunt mala et in tantum deo nec mente nec carne deseruiunt, ut ante delinquant mente quam carne, et priusquam corporis expleant uoluptatem, praeueniantur mentis suae cogitationumque peccato.
Superest igitur ut uirtutem sensus ex intimo dicentis metiamur adfectu, et quid beatus apostolus dixerit bonum quidue conparatione eius pronuntiauerit malum non nuda significatione uerborum, sed eodem quo ille discutiamus intuitu, [*](2 cf. Phil. 3, 19 8 Hierem. 9, 5 9 Rom. 7, 25 15 Mt. 16, 19 ) [*](3 iheremias 0 . 4 cordis et om. βr flagitiorum eius β : fl. eos c 7 eis scripsi: eos B om. FΟβν irduis difficultatibus om. F 9 peccatori BF 10 autem lege B 11 aut] ut Kl . quemammodum B 12 hii BFOKZ1 . qui om. βr peccent corpore §r peccant corpore c seruiant K\'Zr: seruiunt BFOK\' c 16 fornicatiooes. furta om. BF falsa testimonia om. Οβν (cf. Inst. VI, 2) 21 carne] corpore βν corporis] carnis ęv 22 suae om. pc 23 uirtutum FKZ1 \'24 metiamus Kl adfectu K: aff. rell. 25 conparationi BF non] nec BFO\')