Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
THEONAS : Intrantem me tutissimum silentii portum rursus ad inmensum profandissimae quaestionis pelagus reuocare conamini. sed oportunitatem fidae stationis amplexi hic interim cursu tam longae conlationis emenso taciturnitatis ancoram iaciemus, ut crastina die, si tamen nulla uis tempestatis obstiterit, flatu prosperi spiritus explorato disputationis uela pandamus. [*]( 2 inmensium B1 pelagum § . 5 anchoram BF2K2 haQcoram 0 6 obaiateret F obsteterit Kl 7 pandamus. Explicit (oм.. F) abbatis theonae conlatio (conL abb. theone 0) secunda de nocturnis itllusionibuB BFOfl Incipit eiusdem tertia de anamarteto (anamartbeto B anamarieton 0: de an. om. K) BFOK: om. Z Incipiont capitula eiusdem (de tertia conlati add. Z) BFZ: om. K Incipit capitulatio 0 )
Disputatio abbatis Theonae de eo quod apostolus dicit: non enim quod uolo facio bonum.
Multa bona apostolum consummasse.
Quid sit uere bonum, quod apostolus semet ipsum perficere non posse testatur.
Bonitatem humanam atque iustitiam non esse bonam, si diuinae bonitati ac iustitiae conferatur.
Neminem summo illi bono intentum esse iugiter posse.
Quod lippis similes sint hi qui se credunt esse sine peccato.
Quod hi, qui pronuntiant esse hominem posse sine peccato, duplici in hoc agantur errore.
Quod paucorum sit intellegere peccata.
Qua cautione memoriam dei monachus debeat custodire.
Quod hi qui ad perfectionem tendunt in ueritate humilientur et dei gratia semper se sentiant indigere. [*]( 6 Rom. 7, 19 ) [*]( 7 apostolns BF 10 adque B 11 nisi 0 non conferatur B conferantur β 12 illo 0 14 similis K1 sint FO: snnt reU. hii codd. 16 hii codd. posse hominem p 17 agontar O 18 VIII. Quod hii qui pronuntiant esae peccata (aie!) 0i nempe librarius aberrauerat ad cap. 7 20 hii codd. 21 se semper B ante semper rasura in F se om. 0 )
Expositio illius sententiae: condelector enim legi dei secundum interiorem hominem et cetera.
Item illius: scimus autem quoniam lex spiritalis est et cetera. \'
Item illius: scio autem quod non habitat in me, hoc est in carne mea bonum.\'
Obiectio, quod neque infidelium personis conueniat neque sanctorum quod ait: non enim quod uolo facio bonum et cetera.
Responsio ad obiectionem propositam.
Quid sit corpus peccati.
Quod sancti omnes ueraciter inmundos se et peccatores esse confessi sunt.
Etiam iustos et sanctos sine peccato non esse.
Quod in ipsa quoque orationis hora peccatum declinari uix possit.
A quibus sit peccati euacuatio et uirtutum discenda perfectio.
Quod licet agnoscamus nos sine peccato non esse, non debeamus tamen nosmet ipsos a dominica conmunione suspendere.
Reuersa igitur luce cum ad perscrutandam abyssum apostolicae quaestionis summa a nobis senex conpelleretur instantia, ita effatus est. testimonia quibus probare conamini [*](1 Bom. 7, 22 4 1. c. 14 6 1. c. 18 9 1. c. 19 ) [*]( 1 condileotor K1 2 lege B legem 0 5 cetera BFO: reliqua βν 18 diBcemenda BFO 22 enBpendere. Expliciunt capicula. Jncipit liber BF Explicit capitala. Incipit conlatio uioesima -III- O Finiunt capitula de animarteto (anem. Z). Incipit conlatie tertia abbatis theonae de auiraarteto (aoem. Z) conlatio -VI- (t 28 abis-\' sum 0 25 contamini BlF*)
pacto hoc peccatorum personae poterit conuenire quod dicitur: non enim quod uolo facio bonum, sed quod odi malum, hoc ago? sed ne illud quidem: si autem quod nolo, hoc facio, iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum. quis enim delinquentium nolens se adulteriis fornicationibusque contaminet? quis inuitus proximo tendat insidias? quis ineuitabili necessitate cogatur, ut falso testimonio hominem opprimat furtoue decipiat, ut alterius spolia concupiscat uel sanguinem fundat?
quin immo, ut scriptum est, humanum genus diligenter intentum est ad nequitiam a iuuentute sua. in tantum enim omues uitiorum amore flagrantes desiderant inplere quae cupiunt, ut etiam peruigili cura oportunitatem conmittendi sceleris aucupantes etiam timeant ne libidinum satietate tardius potiantur, et de ignominia [*](2 1. c. 8 1. c. 20 5 1. c. 22-23 14 1. e. 19 16 1. c. 20 22 Gen. 8, 21 (LXX) ) [*]( 1 Bed pro BF: sed Olc sed ex O\';r cf. XIII, 14, 9 ut creatoris nostri clementiae mortale aliquid non pro aequalitate pietatis, sed ex aliqua indulgentiae similitudine conparemus 8 odii 0 5 con-. dilector K1 10 omnis modis F\'0 11 pertineta 0 12 subuecuntur 0 15 odii 0 nee v 24 ut in 0 omnes om. BF more BF . 25 flaglantea F1 fraglantes 0 26 conmittendis claris F aucupantes ..... 27 potiantur] aucupentur p. 27 et 0: ac β om. BF)