Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quamobrem quid sit principaliter bonum quod apostolus non potuerit perficere. cum uellet, diligentius indagemus. multa enim nouimus bona, quae beatum apostolum omnesque illius meriti uiros et habuisse per naturam et adquisisse per gratiam negare non possumus. est enim bona castitas, laudabilis continentia, miranda prudentia, larga humanitas, circumspecta sobrietas, modesta temperantia, pia misericordia, sancta iustitia: quae omnia in apostolo Paulo eiusdemque consortibus ita plena atque perfecta fuisse non dubium est, ut uirtutum magisterio potius quam uerborum ab eis religio doceretur.
quid quod iugi ecclesiarum omnium cura ac peruigili sollicitudine semper exusti sunt? quantum hoc misericordiae bonum, quanta perfectio est, pro scandalizantibus uri, cum infirmantibus infirmari! cum ergo tantis apostolus abundauerit bonis, quid illud sit boni, cuius perfectione caruerit. non poterimus agnoscere, nisi in illum quo ipse locutus est profecerimus adfectum.
omnes itaque quas diximus eum habuisse uirtutes quamuis uelut gemmae splendidissimae atque pretiosae sint,\' tamen si praeclaro illi atque praecipuo margarito, quod ille euangelicus negotiator inquirens uniuersis quae possidet uenditis conparare desiderat, conferantur, ita earum meritum reuilescit atque [*]( 20 cf. II Cor. 11, 29 26 cf. Mt 13, 46 ) [*]( 1 intellectu K pronantiantes OKZtc 4 potuerimus 0 5 arprimentis F 6 adfectum K: aff. rsll. 7 conpnniuntur B1 9 proficere F 14 subrietas Kx 15 in om. BF (non O) eiusque βν 17 potine quam uerborum magisterio βν relegio B1K1 19 profectio B1 21 egro B\' habundauerit BF quod 0 sit] est flc 23 est] siht 0 profic. Bl KlZ adfectum K: aff. rell. 26 praecipio Kl 28 ita in O eorum .KZlc ) [*]( XIII. CMI. I. ) [*]( 41 )
Quid ergo est unum quod illis tantis tamque innumeris bonis tam inconparabiliter praeponatur, ut spretis abiectisque omnibus solum debeat possideri ? nimirum illa pars optima, cuius magnificentiam ac perpetuitatem cum relicto susceptionis atque humanitatis officio Maria praelegisset, ita praedicatur a domino: Martha Martha, sollicita es et turbaris circa multa: paucis uero opus est aut etiam uno. Maria bonam partem elegit, quae non auferetur ab ea. una ergo est theoria, id est contemplatio dei, cuius merito omnia iustificationum merita, uniuersa uirtutum studia postponuntur. et illa quidem omnia, quae in apostolo Paulo fulsisse praediximus, non solum bona et utilia, uerum etiam magna atque praeclara sunt.