Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
lex talionem conuiciorum etiniuriarum non prohibet ultionem dicens: oculumpro oculo, dentem pro dente. gratia congeminatione iniuriarum uel caedis [*]( 11 Esai. 31, 9 (LXX) 12 ? ? 15 Luc. 23, 29 16 Lac. 14, 26 18 I Cor. 7, 29 19 Ex. 22, 29 21 Mt. 19, 21 23 Ex. 21, 24 ) [*]( 2 dicemus β 3 per post sed om. FO 4 cognoscentur F cognascantur K1 mentem K1 5 ab eo qui non BF: nisi ab eo qui Οβv adque K1 ac BF 8 adque K1 seqaenter B 9 sine ... seu 0 sine... siue βν 10 eias om. Bl agnuscere K1 11 copolam K1 18 sterelis BFOK1Z1 incorraptiones KI 14 castimoniae B\' castimonia F 15 stereles B\'F sterelis K1 sterilee quae non genuerunt et ubera 0 17 discipolus K1 18 illut B relicum 0 ut] ait B 20 et primitias om. BF uerbi gratia Kx 21 et uende (uinde Kx) β 22 talionum β conuitiorum BKI ■ 24 congeminationem BF )
Quisquis igitur hoc euangelicae perfectionis culmen ascenderit, iste profecto supra omnem legem tantarum uirtutum meritis sublimatus et uniuersa quae per Moysen praecepta sunt quasi parua despiciens tantum sub gratia saluatoris se esse cognoscit, cuius adiutorio se ad illum sublimissimum statum intellegit peruenisse. non ergo dominatur in eo peccatum, quia caritas dei quae diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis omnem alterius cuiusquam rei excludit adfectum, nec potest aut uetita concupiscere aut imperata contemnere, cuius totum studium totumque desiderium diuino amori semper intentum usque adeo uilium rerum oblectatione non capitur, ut etiam his quae concessa sunt non utatur.
in lege autem, in qua coniugiorum iura seruantur, quamuis cohibita luxuriae euagatio uni tantum feminae mancipetur, tamen nequaquam possunt carnalis concupiscentiae aculei non uigere, et difficile est ut ignis, cui etiam studiose pabula suggeruntur, ita praefixis terminis includatur, ut non etiam extra euagatus amburat quidquid adtigerit. cui etiamsi sua illa ita semper occurrat [*]( 2 Mt. 5, 39-40 7 cf. Mt. 5, 44 15 Rom. 5, 5 ) [*]( 1 fuerint K2Z inrogatae a nostra patieotia BF 2 toller. K1 praecepit B 8 dexteram Z mazillam K1Z taa om. β 4 illi et alteram 0 in Bl: om. rell. 5 tonicam fJ 6 hodio F\' 7 etiam om. §r 8 Buplicandum K 9 Dum quisquis β 18 cognuscit K 15 dei om. β defnsa K1 16 que data K1 17 cuiusque βν 18 inperata 0 19 denino K1 22 cohebita K1 luxoriae BIKIZ 27 quicquid 0 illa ista 0 )
ceterum quos gratia saluatoris sancto incorruptionis amore flammauerit, ita omnes carnalium desideriorum spinas dominicae caritatis igne consumunt, ut nec tepens fauilla uitiorum refrigerium integritatis inminuat. legis ergo famuli licitorum usu ad inlicita prolabuntur, gratiae participes, dum licita contemnunt, inlicita non nouerunt. sicut autem uiuit in coniugii amatore peccatum, ita etiam in eo qui decimas suas ac primitias tantum redhibere contentus est. necesse est enim eum, dum tardat aut neglegit, aut in qualitate earum aut quantitate aut in cotidiana distributione peccare.