Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
qui enim iubetur ea quae sua sunt infatigabiliter indigentibus ministrare, quamlibet ea summa fide ac deuotione dispenset, tamen difficile est ut non laqueos peccatorum frequenter incurrat. in illis uero qui consilium domini non spreuerunt, sed omnem substantiam suam pauperibus praerogantes sumpta cruce sua largitorem gratiae subsequuntur, peccatum non potest dominari. non enim eum sacratas iam Christo opes et quasi alienas pia distributione pecunias dispensantem infidelis seruandi uictus cura mordebit nec elemosynae hilaritatem abiget maesta cunctatio, quia quod semel totum obtulit deo, id iam alienum sine propriae necessitatis recordatione aut angusti uictus timore dispergit, qui se certus est cum ad desideratam peruenerit nuditatem multo magis a deo quam uolucrem caeli esse pascendum.
e contrario is qui substantiam retinens mundialem aut decimas fructuum suorum atque primitias aut partem pecuniarum constrictus legis antiquae [*]( 2 cum 0 5 omnia K1 9 norunt Z 11 rethibere Bl FO redibere Z 12 enim om. B eorum B 13 ant quantitate BF: aut in quant. Οβv . cottid. К\'Z 17 dei 0 18 prorogantes FKZ1 19 caelestis gratiae Οβν snbeecnntur BOK1Z 21 dispensantem post enim eum habent βc infideli B 22 e(ae-)limosinae B\'F elemosinae B\'0 elymosinae K 23 abicit K addicit Z eorr. 26 perneniret F 27 his B1F1OK1 ) [*]( XIII. Cass. 2. ) [*]( 39 )
pari modo non potest non cruento peccati imperio famulari, quicumque oculum pro oculo, dentem pro dente ex praecepto legis eruere aut odio habere inimicum suum mauult, quia necesse est eum, dum talionis uicissitudine ulcisci suam optat iniuriam, dum contra inimicos odii amaritudinem seruat, furoris atque irae perturbatione semper accendi. quicumque uero sub euangelicae gratiae inluminatione uersatur, ac malum non resistendo superans sed ferendo dexteram percutienti maxillam etiam alteram praebere uoluntarius non moratur, uolenti aduersum se de tunica litigium conmouere remittit et pallium, quique diligit inimicos suos et orat pro calumniantibus sibi, hic peccati reppulit iugum ac uincla disrupit.
non enim uiuit sub lege, quae non interimit seminaria peccatorum (unde non inmerito de ipsa beatus apostolus reprobatio, inquit, fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem: nihil enim ad perfectum perduxit lex, et dominus per prophetam et dedi, inquit, eis praecepta non bona, et iustificationes, in quibus non uiuent in eis), sed sub gratia, quae non ramos tantum nequitiae amputat, sed ipsas penitus radices noxiae uoluntatis euellit.