Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

GERMANVS : Quia non potest fallax haec apostoli esse sententia, quae securitatem non solum monachis, sed etiam omnibus Christianis generaliter repromittit, nimium nobis uidetur obscura. cum enim cunctos qui euangelio credunt a iugo et dominatione peccati liberos atque alienos esse pronuntiet, quomodo paene in omnibus baptizatis uiget dominatio peccatorum secundum sententiam domini qua ait: omnis qui facit peccatum seruus est peccati?

THEONAS: Quaestionem nobis rursus inmodicam inquisitio uestra conmouet. cuius uim licet sciam ab inexpertis nec tradi posse nec percipi, tamen in quantum potero [*]( 11 Bom. 6, 14 21 Ioh. 8, 34 ) [*]( 2 ananiae eodd. safirae B saffyrae F saffire 0 saphirae β 3 sectare B* - tum (dum KI) p 4 inlegatos K1 5 canonica Οβ: canonico BF 6 indictione OK: inditione Z ingenio BF 8 pOllit (post prodesse) BFO: posse et K1Z1 posset et K2Z2 11 possent Kl 14 fideliter... consistit BFr: dominatur adfectibus (aff. OZc) peccatorum Οβc cf. XVII, 30, 1 15 Germanus] Theonas B\' potest om. F hec fallaz 0 est F1 16 monacho Bx 18 obacura uidetur B quum 0 20 pęne 0: pene B poena redi. uicit K1 nincit K2Z 21 qua βr: qui BFOc omnes K1 22 seruos Kl 23 rursum 0 24 conmobit 0 commonit 0 eias BF 25 perfici 0 )

607
uerbis absoluere et breuiter expedire temptabo, si modo intellectus uester ea quae dicimus etiam operibus subsequatur. quaecumque enim non per doctrinam, sed per experientiam cognoscuntur, sicut tradi ab inexperto nequeunt, ita nec mente concipi uel teneri ab eo qui non simili studio fuerit atque institutione fundatus.

et idcirco necessarium reor, ut primum diligentius mquiramus quodnam sit propositum uel uoluntas legis uel quae gratiae disciplina atque perfectio, ut consequenter ex his seu dominationem peccati seu expulsionem eius possimus agnoscere. itaque lex principaliter iubet expeti copulam nuptiarum dicens: beatus qui habet semen in Sion et domesticos in Hierusalem, et: maledicta sterilis quae non peperit.

e contrario gratia ad incorruptionis perpetuae puritatem et castimoniam nos beatae uirginitatis inuitat beatae, inquiens, steriles, et ubera quae non lactauerunt, et: qui non oderit patrem et matrem et uxorem, non potest meus esse discipulus, et illud apostoli: reliquum est ut etqui habent uxores tamquam non habentes sint. lex dicit: decimas tuas et primitias non tardabis offerre, gratia: . si uis perfectus esse, uade uende omnia quae habes et da pauperibus.