Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
GERMANVS: Bt unde nobis gigni poterit humiliationis tam sancta salutarisquie conpunetio, quae ex persona paenitentis ita describitur: peccatum meum cognitum feci, et iniustitiam meam non operui. dixi: pronuntiabo aduersus me iniustitiam meam domino, ut illud quoque quod sequitur efficaciter dicere mereamur: et tu remisisti inpietatem cordis mei, uel quemadmodum oratione prostrati nosmet ipsos ad confessionis lacrimas ualebimus excitare, per quas delictorum ueniam consequi mereamur secundum illud: lauabo per singulas noctes electum meum: in lacrimis stratum meum rigabo, si peccatorum nostrorum memoriam de nostris cordibus ettrudamus, quam iubemur e contrario tenaciter custodire dicente domino: et iniquitatum tuarum non recordabor. tu uero memento?
eb quam rem non solum operans, nerum etiam orans ad peccatorum meorum recordationem mentem meam etiam de industria reuocare contendo, ut ad humilitatem ueram et contritionem cordis efficacius inclinatus audeam dicere cum propheta: uide humilitatem meam, et laborem meum: et dimitte omnia peccata mea.
PINVFIVS: Interrogatio uestra, ut supra iam dictum est, non de paenitentiae qualitate, sed de eius fine proposita est t de satiafaotionis indicio: ad quam congrue ut arbitror consequenterque responsum est. ceterum hoc quod de [*]( 7 PS. 31, .5-6 (LXX) 101. c. (LXX) 14 Pe. 6, 7 (LXX) 18 Essai. 43, 26-26 (LXX) 23 Ps. 24, 18 ) [*](1 aignificentius F1 tunc O 5 V BF . 6 Tam BFO: illa x . om. β 7 discribitur p cognitum K1: cognitum tibi rell. v 9 adueraum OZx 11 quematnmodum B 15 in om. 0* βν (IIXX: ἐν δάϰρυσι) laorimis meia K2Zν 20 ad] a 0 recordatione 0 21 etiam; post moam om. β 22 audeat B1F1 28 profeta F 25 VI BF pinnphius O (β)_ )