Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
eam uero cuiquam in hac humilitate cordis et spiritus contritione defixo atque in labore et gemitu perduranti horum recordatio fuerit consopita et conscientiae spina de medullis animae gratia dei miserantis euulsa, certum est eum ad satisfactionis finem atque indulgentiae merita peruenisse et ab admissorum criminum labe purgatum. ad quam tamen obliuionem non alias peruenitur nisi per oblitterationem uitiorum atque adfectuum pristinorum et perfectam cordis atque integram puritatem. quam sine dubio nullus eorum qui per ignauiam seu contemptum uitia sua purgare neglexerint adsequetur, nisi qui per gemitus atque suspiria maesta iugitate continuans omnem sordium pristinarum excoxerit labem et uirtute animi atque opere prociamarit ad dominum:
delictum meum cognitum feci, et iniustitiam meam non operui, et: fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte, ut consequenter mereatur audire: quiescat uox tua a ploratu, et oculi tai a lacrimis: quia est merces operi tuo, ait dominus, illud quoque similiter ad eum [*]( 3 Ps. 50, 5 5 Pa. 37, 19 21 Ps. 31, 5 (LZX) 28 Ps. 41, 4 24 Hierem. 31, 16 ) [*](3 quoniam] Qfim B 4 agnosco B: agnoscho 0 cognosco Fβ et Vulgata 8 obortum BF*0 abortam F1 culpae βν 11 reoordatione β1 eonpoeita β1 spinam B1F1 12 gratiae K1 dfli 0 eorr. 14 admissorum BFO1: uniuersorum O2βν ef. eap. 8,8 laae F 15 obliterationem K 16 adfectum B1F 18 siae βν neglexerint Z: neclezerit 0 negiezerit retL v adsequitur K1 19 per om. βυ21 proclamaret K1 deum βυ 22 cognitam tibi O2К1Zυ 28 faerint K panes βυ 25 mercis K1 )
Post illam namque generalem baptismi gratiam et illud pretiosissimum martyrii donum, quod sanguinis ablutione conquiritur, multi sunt paenitentiae fructus, per quos ad expiationem criminum peruenitur. non enim tantum simplici illo paenitentiae nomine salus aeterna repromittitur, de qua beatus apostolus Petrus paenitemini, inquit, et conuertimini, ut deleantur peccata uestra, et Iohannes Baptista uel ipse dominus: paenitentiam agite: adpropinquauit enim regnum caelorum, sed etiam per caritatis affectum peccatorum moles obruitur: caritas enim operit multitudinem peccatorum.