Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Quapropter ut omni breuitate atque conpendio propositionis uestrae desiderio satisfiat, paenitentiae plena et perfecta definitio eet, ut peccata, pro quibus paenitudinem gerimus uel quibus nostra conscientia remordetur, nequaquam ulterius admittamus. indicium uero satisfaetionis et indulgentiae est affectus eorum quoque de nostris cordibus expulisse.
nouerit enim unusquisque needam se peccatis pristinis absolutum, quamdiu ei satisfactioni et gemitibus incubanti uel iDoram quae egit uel similium criminum ante oculos imago praeluserit eorumque non dicam oblectatio, sed uel recordatio infestauerit mentis areaoa. itaque tunc se is qui pro satisfactione peruigilat criminibus absolutum ac de praeteritis admissis ueniam pereepisse eognoeeat. cum nequaquam cor suum eorundem
uitiorum inlecebris senserit uel imaginatione perstringL quamobrem uerissimus quidam examinator paenitentiae et index indulgentiae in conscientia residet nostra, qui absolutionem reatus nostri ante cognitionis et indieii diem adhuc nobis in hac carne commorantibus detegit et finem satisfactionis ae remissionis gratiam pandit et ut haec eadem quae dicta sunt [*]( 1 infierente BFO 4 literarum Z 5 conuersionis 00: conuerastionis BFν (prims plantatio conuersionis ut alibi initium scu prindpiam conuersionis) 7 satisfactiones K1 8 post disquiritis initium cap. 5 indicauit B1: om. rell. 9 ut om. βν 10 satisfiat BFO: satisfacere nitimur βν post nitimur ita e eap. 5 incipit: nulla uero distinctio in codd. praeter 0 18 uero om. F 14 quoque eorum Οβν 16 ei BF: sibi Οβν cf. XVIII, U, 4 satisfactione Z1 17 ocnlos eius 0 prelaxerit 0 19 archana BFK1 90 s. criminibus O2βν 21 qum 0 22 prestringi 0 23 est et 0 24 residens 0* 26 deteget β2 )