Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

sed haec omnia quae diximus genera caritatis sicut malis ac bonis, feris etiam atque serpentibus uidemus esse communia, ita etiam usque in finem certum est perseuerare non posse. etenim interrumpit ea frequenter ac diuidit locorum discretio et obliuio temporalis et uerbi uel causae negotiorumque contractus. ut enim ex diuersis uel lucri uel libidinis uel consanguinitatis ac necessitudinum uariarum societatibus adquiri solent, ita intercedente qualibet diuortii occasione soluuntur.