Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

est etiam dilectionis aliud genus, quod instinctu naturae ipsius et consanguinitatis lege conectitur, qua uel contribules uel coniuges uel parentes seu fratres ac filii naturaliter ceteris praeferuntur, quod non solum humano generi, uerum etiam omnibus alitibus atque [*]( 2 XI, 3, 2 ) [*]( 2 ei TITOv 4 thymuis T thembis 0 5 aegyptiam Π1 7 ut ceteri om. T eligant. II 9 perconatus 71 percunctatus T 13 cenobi 0 14 taliter T 19 commertia 71T 20 depectio O1: deceptio Z depactio ΥΟ2 ʋ accepti** de*pectio Π1 acceptique depactio 71* 21 uel om. II 28 **fera II efferata TO 24 hii ΣΥ1 28 qua] qui Π1 )

440
animantibus inesse deprehenditur. nam pullos uel catulos suos naturali affectu instigante sic protegunt ac defendunt, ut frequenter pro ipsis etiam obicere se periculis mortique non metuant. denique etiam illa bestiarum uel serpentium uel alitum genera, quae intolerabilis feritas ac letale uirus ab omnibus separat ac secernit, ut sunt basilisci uel monocerotes uel grypes, cum etiam uisu ipso cunctis perniciosa esse dicantur, inter se tamen pro originis ipsius affectionisque consortio pacata et innoxia perseuerant.