Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
In his igitur cunctis unum est genus insolubile caritatis, quod nec conmendationis gratia nec officii uel munerum magnitudo contractusue cuiusquam ratio uel naturae necessitas iungit, sed sola similitudo uirtutum. haec, inquam, est quae nullis umquam casibus scinditur, quam non solum dissociare uel delere locorum uel temporum interualla non praeualent, sed ne mors quidem ipsa diuellit.