Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Amicitiarum ac sodalitatis multa sunt genera, quae diuersis modis humanum genus dilectionis societate conectunt. quosdam enim praecedens conmendatio primum notitiae, post etiam amicitiae fecit inire conmercia. in quibusdam uero contractus quidam seu dati acceptiue depectio caritatis foedera copulauit. quosdam negotiationis seu militiae uel artis ac studii similitudo atque conmunio amicitiarum uinculis nexuerunt, per quam ita etiam effera sibi inuicem corda mansuescunt, ut etiam hi qui in siluis ac montibus latrociniis gaudent et effusione humani sanguinis delectantur, suorum scelerum participes amplectantur ac foueant.