Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Beatus Ioseph, cuius nunc instituta ac praecepta pandenda sunt, unus e tribus quorum in prima conlatione fecimus mentionem, clarae admodum familiae ac primarius ciuitatis suae intra Aegyptum fuit, quae appellatur Thmuis, et ita non solum Aegyptia, sed etiam Graeca facundia diligenter edoctus, ut uel nobis uel his qui Aegyptiam linguam penitus ignorabant non ut ceteri per interpretem, sed per semet ipsum elegantissime disputaret. qui cum institutionem suam nos desiderare sensisset, percontatus primum utrumnam essemus germani fratres audiensque a nobis quod non carnali, sed spiritali essemus fraternitate deuincti, nosque ab exordio renuntiationis nostrae tam in peregrinatione, quae ab utroque nostrum fuerat obtentu militiae spiritalis arrepta, quam in coenobii studio indiuidua semper coniunctione sociatos, tali usus est usermonis exordio.