Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
simulant corporibus effngari. de quibus in Deuteronomio si surrexerit, inquit, in medio tui prophetes, aut qui somnium uidisse se dicat, et praedixerit signum atque portentum, et euenerit quod locutus est, et dixerit tibi: eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et seruiamus eis: non audies uerba prophetae illius aut somniatoris: quia temptat uos dominus deus uester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota animauestra: et in euangelio exsurgent, inquit, pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur etiam, si fieri potest, electi.
Quapropter numquam debemus eos qui haec adfectant in his uirtutibus admirari, sed potius intueri utrum uitiorum omnium expulsione et morum emendatione perfecti sint, quod utique non pro alterius fide aut diuersitate causarum, sed pro [*]( 11 Deut. 18, 1-8 20 Mt. 24, 24 ) [*]( 1 naaman Π2Υʋ siras 77 tertium II 5 suadatur 2 abtrectationes Π1 obtrectationibuB T auditu IIO1 6 relegionia 11 11 deutheronomio 2 12 inquid IIO prof. 77 18 se uidiw T 14 benerit 0 15 ds alienus Π1 16 prof. II 17 huius T temtat 20 18 palam flat] soiat 0 20 inquid ΠΟ 21 pseudoprofetae 77 seudoprophetae 0 22 errore Π1 etiam ante eleoti habent IITOv et Vvlg.: sed ef. Nov. test. Gr. ed. Tischendorf 24 nulla distinctio in Π 26 emundatione 77\' )
haec namque est actaalis scientia, quae alio uocabulo caritas ab apostolo nuncupatur et uniuersis linguis hominum et angelorum et plenitudini fidei, quae etiam montes transferat, et omni scientiae ac prophetiae et erogationi omnium facultatum ipsique postremo glorioso martyrio apostolica auctoritate praefertur. nam cum dinumerasset uniuersa charismatum genera et dixisset: alii datur per spiritum sermosapientiae, alii sermo scientiae, alii fides, alii gratia sanitatum, alii operatio uirtutum et reliqua, de caritate dicturus quemadmodum eam cunctis praetulerit charismatibus paucis aduertite: et adhuc, inquit, supra modum excellentiorem uiam uobis demonstro.