Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
secunda, cum ob aedificationem ecclesiae uel eorum qui infirmos suos ingerunt uel eorum qui curandi sunt fidem sanitatum nirtus etiam a peccatoribus indignisque procedit. de quibus saluator in euangelio multi, inquit, dicent mihi in illa die: domine domine, nonne in tuo nomine prophetauimus, et in tuo nomine daemonia eiecimus, et in tuo nomine uirtutes multas fecimus? et tunc confitebor illis quia numquam noui uos: discedite a me, operarii iniquitatis.
et e contrario si offerentum uel infirmorum desit fides, etiam illos quibus curationum dona conlata sunt non sinit sanitatum exercere uirtutem. de qua re Lucas euangelista et non poterat, inquit, Iesus facere inter eos uirtutes propter incredulitatem eorum: unde idem dominus multi, inquit, leprosi erant in Israhel sub Helisaeo propheta, et nemo eorum [*]( 11 Mt. 10, 8 17 Mt. 7, 22-23 25 Marc. 6, 5—6 27 Luc. 4, 27 ) [*](1 synaxim ϒ gynui O 2 psiathis Σ psiatiis Π spiathiis Υ paiatis 0 5 narrationem TO 7 carationam Πʋ 8 iustus Π1 9 apostolus ΣΠ1O 11 infirmus Π1 12 daamones ΠΥΟʋ 14 infirmos anos ingernt] infirmiu sgerant Π1 16 a om. T 17 inquid ΠΟ 18 prof. Π 19 demonia multa eicimus 0 22 operari ΣΟ1 25 inquid 0 27 illoram Πʋ inquid 0 28 Iarahel] hierusalem 2 ihrum 0 helisseo 2 heliseo T alisseo 0 prof. Π )
tertius cnrationum modus etiam conludio daemonum ac factione simulatur, ut, dum homo manifestis criminibus obligatus propter admirationem signorum sanctus ac dei famulus creditur, etiam uitiorum eius aemulatio suadeatur et per hoc obtrectationis aditu reserato etiam religionis sanctitas infametur, uel certe ut is qui curationum dona habere se credit per superbiam cordis elatus grauius elidatur. inde est quod inuocantes eorum nomina, quos nulla merita sanctitatis nec ullos spiritales fructus habere cognoscunt, uri se eorum meritis ac de obsessis