Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

per quod euidenter ostenditur perfectionis ac beatitudinis summam non in illorum mirabilium operatione, sed in caritatis puritate consistere. nec inmerito. omnia enim illa euacuanda ac destruenda sunt, caritas uero perpetuo permansura. ideoque a patribus nostris opera ista signorum nequaquam uidimus adfectata: quin immo cum ea spiritus sancti gratia possiderent, numquam exercere uoluerunt, nisi forte extrema illos et ineuitabilis necessitas coartasset.

Sicut et ab abbate Macario, qui habitationem Scitioticae solitudinis primus inuenit, mortuum suscitatum esse reminiscimur. nam cum haereticus quidam, qui Eunomii perfidiam sectabatur, sinceritatem catholicae fidei arte dialectica subuertere conaretur magnamque iam hominum multitudinem decepisset, rogatus a catholicis uiris, qui ruina tantae [*](3 cf. I Cor. 13, 1-3 8 I Cor. 12, 8-10 12 L c. 31 16 cf. I Cor. 13, 8 ) [*](1 ante haec in 77 est II-, sed m. 2 ut uid. 3 noncupatnr Π1 hominum] homo loquar 77 5 ac om. T prof. Π 6 martdrio 0 7 praeferatar 2 8 et X: adque II atque T Oʋ ali 2 et sie deinceps 9 alii fides... 10 sanitatum om. 77 12 et om. T inqaid ΠΟ 13 nobis niam ΠΟc 15 in ante illorum om. 77 17 perpetua 77 21 cohortaaet S 22 et om. T ab om. 770 machario 77T inhabitationem O achythioticae 2 scithioticae 7P 23 resuscitatum 0 24 ereticas 0 26 conaretar subuertere T )

429
subuersionis grauissime mouebantur, beatus Macarius, ut simplicitatem totius Aegypti ab infidelitatis naufragio liberaret, aduenit.

quem cum haereticus arte dialectica fuisset adgressus et ad Aristotelicas ignorantem spinas uellet abducere, beatus Macarius apostolica multiloquium eius breuitate concludens, non est, inquit, in uerbo regnum dei, sed in uirtute: eamus igitur ad sepulchra et nomen domini super mortuum qui primus inuentus fuerit inuocemus ac sicut scriptum est ostendamus ex operibus fidem nostram, ut manifestissima rectae fidei documenta eius testimonio declarentur et perspicuam ueritatem non inani disputatione uerborum, sed uirtute signorum et illo quod non potest falli iudicio conprobemus.