Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
qua exhortationis specie anagoges figura praefertur. doctrina uero simplicem historicae expositionis ordinem pandit, in qua nullus occultior intellectus nisi qui uerbis [*]( 10 I Cor. 11, 18 14 I Thesa. 4, 12-15 ) [*]( 1 sunt 7ITO 2 escam spiritalem Σv et VuIg. manducauerunt TO (non II) 3 biberunt TO potum om. 71: addidit m. 2 ante spiritalem 4 praefigurationis IIO 6 quem} quae T 7 taropalogiae II, om. est qaia 0 uniueraam II1 10 aput ΣΟ 12 prof. II 18 locum II1 17 quod iesoe 0 18 est om. IP 19 adduoit 0 21 post uiuimus add. Ov: qui residui sumus praenenimus 0 23 et in uoce TOv diecendit II1 deecendit 0 25 primi ΠΥΟv 26 doctrinam ΣΥ1 historica corr. in historicam II historiae Tl 27 pandet Π1 )
Quapropter si uobis curae est ad spiritalis scientiae lumen non inanis iactantiae uitio, sed emundationis gratia peruenire, illius primum beatitudinis cupiditate flammamini de qua dictum est: beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt, ut etiam ad illam de qua angelus ad Danihelem aitperuenire possitis: qui autem docti fuerint, fulgebunt sicut splendor firmamenti: et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates, et in alio propheta: inluminate uobis lumen scientiae dum tempus est.
tenentes itaque illam quam habere uos sentio diligentiam lectionis omni studio festinate actualem, id est ethicam quam primum ad integrum conprehendere disciplinam. absque hac namque illa quam diximus theoretica puritas non potest adprehendi, quam hi tantum qui non aliorum docentum uerbis, sed propriorum actuum uirtute perfecti sunt post multa operum ac laborum stipendia iam quasi in praemio consequuntur. non enim a meditatione legis intellegentiam, sed de fructu operis adquirentes cum psalmographo canunt: a mandatis tuis [*]( 1 I Cor. 15, 3-5 5 Gal. 4, 4-5 7 Deut 6, 4 12 Mt. 5, 8 14 Dan. 12, 3 17 Os. 10, 12 (LXX) 27 Ps. 118, 104 ) [*]( 2 quod] quae II 3 scribturas T 4 resorrexit ΠΟv 5 chephae Σ cephe II 7 israel Σ 8 deus unus Ov 9 0 non distinguit 11 prius T 12 quo Σ1 14 danielem IIO 15 spendor T 17 prof. ΠΟ 18 post est in 0 cap. 9 incipit 19 sentit Σ 20 quam om. T 21 ad integram Σ ha∗c Π 22 theoterica Σ theorica TO 23 hii ΣΟ documentum Σ si qua 26 iam quasi in] iam sunt (sic) n consecuntur ΣΥΟ 27 psalmograto Σ psalmigrapho T )
ille enim psallens intelleget quae canuntur, qui in uia inmaculata gressu puri cordis innititur. et idcirco si scientiae spiritalis sacrum in corde uestro uultis tabernaculum praeparare, ab omnium nos uitiorum contagione purgate et curis saeculi praesentis exuite. inpossibile namque est animam, quae mundanis uel tenuiter distentionibus occupatur, donum scientiae promereri uel generatricem spiritalium sensuum aut tenacem sacrarum fieri lectionum.
obseruate igitur in primis, et maxime tn, Iohannes, cui magis ad cnstodienda haec quae dicturus sum aetas adhuc adulescentior suffragatur, ne studium lectionis ac desiderii tui labor uana elatione cassetur, ut indicas summum ori tuo silentium. hic est enim primus disciplinae actualis ingressus, ut omnium seniorum instituta atque sententias intento corde et quasi muto ore suscipias ac diligenter in pectore tuo condens ad perficienda ea potius quam ad docenda festines. ex hoc enim cenodoxiae pemiciosa praesumptio, ex illo autem fructus spiritalis scientiae pnllulabunt.
nihil itaque in conlatione seniorum proferre audeas, nisi quod interrogare te aut ignoratio nocitura aut ratio necessariae cognitionis inpulerit, ut quidam uanae gloriae amore distenti pro ostentatione doctrinae ea quae optime norunt interrogare se simulant. inpossibile enim est eum, qui proposito adquirendae laudis humanae studio lectionis insistit, donum uerae scientiae promereri. nam qui hac passione deuinctus est, necesse est ut aliis quoque et maxime superbiae uitiis obligetur: et ita in actuali atque ethica congressione prostratus scientiam spiritalem quae ei ea nascitur [*]( 2 Ps. 100, 1-2 ) [*]( 3 intellegit Π2ΥΟv 4 spiritali 2 spiritali ΠΟv 11 iohanniB IP 0 iohannes T 12 adulisc. II 13 relatione 2 15 post ingressos addunt ΠΥΟv: omnis quippe labor hominis in ore ipsius (Eccl. 6,7) et 18 coenodoxiae 2 pernit. Π 19 praeenmtio ∑ (0) 21 interrogationum T 22 necessaria 2 necessarie T ut] non nt T 24 eat enim TOr 27 deuictus ΠΥ1 )
hanc enim nos ordinem tenere debere etiam exemplis suis dominus noster instituit, de quo ita dicitur: quae coepit Iesus facere et docere. oaue igitur ne ante actum prosiliens ad docendum in illorum numero deputeris, de quibus in euangelio dominus ad discipulos loquitur: quae dicunt uobis seruate et facite, secnndum opera uero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt. alligant autem onera grauia et inportabilia et inponunt ea super umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea mouere. si enim ille qui unum mandatum minimum soluens docuerit sic homines, minimus uocabitur in regno caelorum, qui multa et maiora neglegens docere praesumpserit consequens profecto est ut non iam minimus in regno caelorum, sed in gehennae supplicio maximus habeatur.
et ideo canendam tibi est ne illorum ad docendum inciteris exemplis, qui peritiam disputandi ac sermonis afluentiam consecuti, quia possunt ea quae noluerint ornate copioseque disserere, scientiam spiritalem possidere creduntur ab his qui uim eius et qualitatem disoernere non nouerunt. aliud namque est facilitatem oris et nitorem habere sermonis et aliud uenas ac medullas caelestium intrare dictorum ac profunda et abscondita sacramenta pnrissimo cordis oculo contemplari, quod nullatenus humana [*]( 1 lac. 1, 19 8 Prov. 29, 20 (LXX) 8 Act. 1, 1 11 Mt. 23, 3—4 16 Mt. 5, 19 ) [*]( 1 consequatur Π2 8 salamone 2 (non II) 4 habet Tv 6 ficeriB II debere om. T 7 quo] qua II 9 actuum 2 in cm. n 10 discipulos suos Tc 14 humeros TO 18 neolegens 2 praesnmserit ∑(O) 20 snppliciis T est tibi T 22 afflnentiam T possint S 24 et qualitatem] aequalitatem 2 27 intradictorum Π. )
Festinandum igitur tibi set si ad ueram scripturarum u scientiam peruenire, ut humilitatem cordis inmobilem primitus consequaris, quae te m ad illam quae inflat, sed ad eam quae inluminat scientiam caritatis consummatione perducat. inpossibile namque est inmundam mentem donum scientiae spiritalis adipisci. et idcirco omni cautione deuita, ae tibi per studium lectionis non scientiae lumen nec illa perpetua quae per inluminationem doctrinae promittitur gloria, sed instrumenta perditionis de adrogantiae uanitate nascantur.
deinde hoc tibi est omnimodis enitendum, ut expulsa omni sollicitudine et cogitatione terrena adsiduum te ac potius iugem sacrae praebeas lectioni, donec continua meditatio inbuat mentem tuam et quasi in similitudinem sai formet, aream quodammodo ex ea faciens testamenti, habentem scilicet in se duas tabulas lapideas, id est duplicis instrumenti perpetuam firmitatem: urnam quoque auream, hoc est memoriam puram atque sinceram, quae reconditum in se manna perpetua tenacitate conseruet, spiritalium scilicet sensuum et angelici illius panis perennem caelestemque dulcedinem: nec non etiam uirgam Aaron, id est summi uerique pontificis nostri Iesu Christi salutare uexillum, inmortalis memoriae semper uiriditate frondescens.
haec namque est uirga quae poeteaquam de Iesse radice succisa est ninaeins mortificata reuirescit. haec autem omnia duobus Cherubin, id est historicae et spiritalis scientiae plenitudine protegentur. Cherubin enim interpretatur scientiae [*]( 5 cf. I Cor. 8,1 17 sqq.] cf. Hebr. 9,4—5 24 ef. Eaai. 11,1 ) [*]( 2 posaidebit X: obt (opt. T) inebit ΠΥΟv 4 scientiam nis 27c sc. peruenire desideras Or 5 consequeris IP 8 dinita Π1 9 nec] ne II 11 arrog. STO adrogantia* (e eras.) II uanitatis nascatar II 13 assiduum 2TO 14 imbaat ∑Π 16 in se scilicet IITc 18 urnam] nnam 2 auream quoque T 21 clulcidiaem Π1 24 iessae II radioe gese 0 25 saicua Π1 mortificate II1 26 chaerubin ∑Π cherabim Υ, item infra hyetor. T 27 proteguntur IPTv protegetur 0 )
quamobrem diligenter memoriae conmendanda est et incessabiliter recensenda sacrarum series scripturarum. haec etenim meditationis iugitas duplicem nobis conferet fructum: primum quod, dum in legendis ac parandis lectionibus occupatur mentis intentio, necesse est ut nullis noxiarum cogitationum laqueis captiuetur: deinde quod ea, quae creberrima repetitione percursa, dum memoriae tradere laboramus, intellegere id temporis obligata mente non quiuimus, postea ab omnium actuum ac uisionum inlecebris absoluti praecipueque nocturna meditatione taciti reuoluentes clarius intuemur, ita ut occultissimorum sensuum, quos ne tenui quidem uigilantes opinatione percepimus, quiescentibus nobis et uelut soporis stupore demersis intellegentia reueletur.
Crescente autem per hoc studium innouatione mentis nostrae etiam scripturarum facies incipiet innouari, et sacratioris intellegentiae pulchritudo quodammodo cum proficiente proficiet. pro capacitate enim humanorum sensuum earum quoque species coaptatur et uel terrena carnalibus uel diuina spiritalibus adparebit, ita ut hi, quibus antea uidebatur crassis quibusdam nebulis inuoluta, nec subtilitatem eius deprehendere [*]( 7 Lev. 21, 12 10 II Cor. 6, 16 ) [*]( 3 area U 4. etiam] tamen Π 5 inwlubilem Υ1 pietatis T absorta ∑ΠΥΟ 12 scribt. T 13 confert Π, sed rt w ras. m. 2 14 in legendis] intellegendis II 17 percnssa SO 20 reuoluentis Π1 22 uelnt] uel II c 23 dimersis ∑Υ 26 scribt. 7* 26 quodadmodo ∑ 29 hii £ 0 )
scriptum est in lege: non fornicaberis. hoc ab homine carnalium adhuc obscenitatum passionibus obligato secundum simplicem litterae sonum salubriter custoditur. ab eo autem qui iam ab hac actione lutnlenta et inpnro discessit affeotu necesse est id ipsum spiritaliter obseruari, ut scilicet non solum a caerimoniis idolorum, sed etiam ab omni snperstitione gentilium et angnriorum atque ominum omniumque signorum et dierum ac temporum obseruatione discedat, uel certe ne quorundam uerborum aut nominum coniecturis, quae sinceritatem fidei nostrae pollnunt, inplicetur.
hac enim formcatione etism Hierusalem dicitur constuprata, quae fornicata est in omni colle sublimi, et snb omni ligno frondoso, et quam iterum dominus inorepans per prophetam stent, inquit, et saluent te augures caeli, qui contemplabantur sidera, et subputabant menses, ut ex eis adnuntiarent uentura tibi. de qua fornicatione et alibi arguens eos dominus ait: spiritus fornicationis deoepit eos, et fornicati sunt a deo sno. quisque uero a gemina hac fornicatione discesserit, habebit tertiam quam deuitet, quae in legis et Iudaismi superstitionibus continetur.
de [*]( 5 Ex. 20, 14 16 Hierem. 3, 6 18 Esai. 47, 13 22 Os. 4, 12 ) [*]( 8 testimonio ∑ 4 caelestis II 5 hominem Π1 scribtum Υ1 9 inpuro IITO: inproni S 10 caeremoniis II 12 angoriorum IP atque ominum omniumque scripsi: atque omnium qui 2 adq;∗∗∗∗∗∗ omnium. Π (fuit sine dubio: adque omnium omninmq;) atque omniumque 0 omniumque Tv 16 construpata ∑ 17 cone om. ∑ sublime Π 18 dominus iterum Tc prof. Π Btent... 20 sidera om. II spatio uaeuo relicto inquid 0 20 supputabant ∑Π2O enpputabunt Π1 25 quae] qua Π1 legi. et iudaismis ∑ legis et in iudaismi (iudaicis O) TO lege et indaismi Π c contenetur Π1 )
quodsi inmunditiam huius quoque fornicationis effngerit, habebit quartam, quae haeretioi dogmatis adulterio perpetratur. de qua idem beatus apostolus: ego scio quia post discessionem meam intrabunt lupi graues in uos, non parcentes gregi, et ex uobis ipsis exsurgent uiri loquentes peruersa, ut abducant discipulos post se. hanc etiam qui potuerit dedinare, caneat ne subtiliore pecoato in fornicationis uitium conlabatur, quae scilicet in cogitationum pernagatione consistit, quia. omnis cogitatio non solum turpis, sed etiam otiosa et a deo quantulumcumque discedens a perfecto uiro inmundissima fornicatio deputatur.
Ad haec ego occulta primum conpunctione permotus ac deinde grauiter ingemesoens: haec, inquam, omnia quae copiosissime digessisti maiora mihi intulerunt desperationis [*]( 1 Gal. 4, 10 2 Col. 2, 21 6 II Cor. 11, 2 8 1. o. 8 13 Act 20, 29—30 ) [*]( 1 inquid 0 et ante tempora om. n 2 tetigeritis TO 3 gustaueritis T* 0 contrectaberis IP contrectaaeritis T contractaberitiB 0 5 inciderit.... non om. II, spatio uacuo relicto: m. 2 haec suppleuit: inciderit ab ipso apto audire non 6 audire om. II diapondi Υ1 8 apostolo II\' dirigitar Π2 9 eam Π1 12 heretici ∑ΠΥ 14 scio inquit quia T decessionem 0 16 ezargent 0 (ui)ri... 17 discipalos auppleutt m. Sin Π 18 ne om. Π1 SO sed] uerum T 23 ante Ad in S extat: Nestbores, sed deletum a m. 1, in TOv: Germanus ergo 0 24 ac om. T 24 ingemiseens II 25 degessisti II disperat. Π )
NESTEROS: De hac ipsa re, unde tibi purgationis maxima nascitur desperatio, eitam satis atque efficax remedium poterit oboriri, si eandem diligentiam atque instantiam, quam te in illis saecularibus studiis habuisse dixisti, ad spiritalium scripturarum uolueris lectionem meditationemque transferre. necesse est enim mentem tuam tamdiu illis carminibus occupari, quamdiu sibi alia quae intra semet ipsam recolat simili studio et adsiduitate conquirat ac pro illis infructuosis atque terrenis spiritalia ae diuina parturiat.