Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
scientia uero, quae similiter ab apostolo memoratur, tropologia est, qua uniuersa quae ad discretionem pertinent actualem utrum utilia uel honesta sint prudenti examinatione discernimus: ut est illud, cum apud nosmet ipsos indicare praecipimur utrum deceat mulierem non uelat.o capite orare deum. quae ratio ut dictum est moralem continet intellectum. item prophetia, quam tertio apostolus intulit loco, anagogen sonat, per quam ad inuisibilia ac futura sermo transfertur, ut est illud: nolumus autem ignorare uos, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent. si enim credimus quoniam Christus mortuus est et resurrexit, ita et deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo. hoc enim uobis dicimus in uerbo domini, quoniam nos qui ninimus in aduentu domini non praeueniemus eos qui dormierunt in Christo, quoniam ipse dominus in iussu, in uoce archangeli et in tuba dei descendet de caelo, et mortui qui in Christo sunt resnrgent primo.
qua exhortationis specie anagoges figura praefertur. doctrina uero simplicem historicae expositionis ordinem pandit, in qua nullus occultior intellectus nisi qui uerbis [*]( 10 I Cor. 11, 18 14 I Thesa. 4, 12-15 ) [*]( 1 sunt 7ITO 2 escam spiritalem Σv et VuIg. manducauerunt TO (non II) 3 biberunt TO potum om. 71: addidit m. 2 ante spiritalem 4 praefigurationis IIO 6 quem} quae T 7 taropalogiae II, om. est qaia 0 uniueraam II1 10 aput ΣΟ 12 prof. II 18 locum II1 17 quod iesoe 0 18 est om. IP 19 adduoit 0 21 post uiuimus add. Ov: qui residui sumus praenenimus 0 23 et in uoce TOv diecendit II1 deecendit 0 25 primi ΠΥΟv 26 doctrinam ΣΥ1 historica corr. in historicam II historiae Tl 27 pandet Π1 )
Quapropter si uobis curae est ad spiritalis scientiae lumen non inanis iactantiae uitio, sed emundationis gratia peruenire, illius primum beatitudinis cupiditate flammamini de qua dictum est: beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt, ut etiam ad illam de qua angelus ad Danihelem aitperuenire possitis: qui autem docti fuerint, fulgebunt sicut splendor firmamenti: et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates, et in alio propheta: inluminate uobis lumen scientiae dum tempus est.