Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
tenentes itaque illam quam habere uos sentio diligentiam lectionis omni studio festinate actualem, id est ethicam quam primum ad integrum conprehendere disciplinam. absque hac namque illa quam diximus theoretica puritas non potest adprehendi, quam hi tantum qui non aliorum docentum uerbis, sed propriorum actuum uirtute perfecti sunt post multa operum ac laborum stipendia iam quasi in praemio consequuntur. non enim a meditatione legis intellegentiam, sed de fructu operis adquirentes cum psalmographo canunt: a mandatis tuis [*]( 1 I Cor. 15, 3-5 5 Gal. 4, 4-5 7 Deut 6, 4 12 Mt. 5, 8 14 Dan. 12, 3 17 Os. 10, 12 (LXX) 27 Ps. 118, 104 ) [*]( 2 quod] quae II 3 scribturas T 4 resorrexit ΠΟv 5 chephae Σ cephe II 7 israel Σ 8 deus unus Ov 9 0 non distinguit 11 prius T 12 quo Σ1 14 danielem IIO 15 spendor T 17 prof. ΠΟ 18 post est in 0 cap. 9 incipit 19 sentit Σ 20 quam om. T 21 ad integram Σ ha∗c Π 22 theoterica Σ theorica TO 23 hii ΣΟ documentum Σ si qua 26 iam quasi in] iam sunt (sic) n consecuntur ΣΥΟ 27 psalmograto Σ psalmigrapho T )
ille enim psallens intelleget quae canuntur, qui in uia inmaculata gressu puri cordis innititur. et idcirco si scientiae spiritalis sacrum in corde uestro uultis tabernaculum praeparare, ab omnium nos uitiorum contagione purgate et curis saeculi praesentis exuite. inpossibile namque est animam, quae mundanis uel tenuiter distentionibus occupatur, donum scientiae promereri uel generatricem spiritalium sensuum aut tenacem sacrarum fieri lectionum.
obseruate igitur in primis, et maxime tn, Iohannes, cui magis ad cnstodienda haec quae dicturus sum aetas adhuc adulescentior suffragatur, ne studium lectionis ac desiderii tui labor uana elatione cassetur, ut indicas summum ori tuo silentium. hic est enim primus disciplinae actualis ingressus, ut omnium seniorum instituta atque sententias intento corde et quasi muto ore suscipias ac diligenter in pectore tuo condens ad perficienda ea potius quam ad docenda festines. ex hoc enim cenodoxiae pemiciosa praesumptio, ex illo autem fructus spiritalis scientiae pnllulabunt.