Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
anagoge uero de spiritalibus mysteriis ad sublimiora quaedam et sacratiora caelorum secreta conscendens ab apostolo ita subicitur: quae autem sursum est Hierusalem libera est, quae est mater nostra. scriptum est enim: laetare sterilis quae non paris, erumpe et clama quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum. tropologia est moralis explanatio ad emundationem uitae et instructionem pertinens actualem, uelut si haec eadem duo testamenta intellegamus πϱαxτιxἠν et theoreticam disciplinam, uel certe si Hierusalem aut Sion animam hominis uelimus accipere secundum illud: lauda Hierusalem dominum: lauda deum tuum Sion.
igitur praedictae quattuor figurae in unum ita, si uolumus, confluunt, ut una atque eadem Hierusalem quadrifarie possit intellegi: secundum historiam ciuitas Iudaeorum, secundum allegoriam ecclesia Christi, secundum anagogen ciuitas dei illa caelestis, quae est mater omnium nostrum, secundum tropologiam anima hominis, quae frequenter hoc nomine aut increpatur ant laudatur a domino. de his quattuor interpretationum generibus beatus apostolus ita dicit: nunc autem, fratres, si uenero ad uos linguis loquens, quid uobis prodero, nisi uobis loquar aut in reuelatione aut in scientia ant in prophetia aut in doctrina?
renelatio namque ad allegoriam pertinet, per quam ea quae tegit historica narratio spiritali sensu et expositione reserantur: ut uerbi gratia si illud aperire temptemus, quemadmodum patres nostri omnes sub nube fuerint, et omnes in Moysi baptizati [*]( 3 1. c. 26-27 12 Ps. 147, 12 17 Gal. 4, 26 21 I Cor. 14, 6 27 I Cor. 10, 1-4 ) [*]( 1 anagogen ΣΟ 2 miBteriis ΠΟ 5 sterelis II1O 6 quoniam ΣΟ: quia ΠΥv et Vulg. 8 aemnlationem 2 emendationem ΥΟv 10 theoricam 0 15 quadrifariam Π v quadrifaria 0 16 ecclesiam 2 18 nostrorum ΠΟ 20 quatuor T 23 in ante scientia om. T 24 prof. II 25 tegit] gerit 2 27 temtemns Σ(O) 28 fnernnt ΠΥΟ et in omnes in 2 mosy 2 moyse T moysen 0 )