Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

necessarium ergo nobis est prae omnibus nosse quemadmedum haec spiritalia conpetenter explere possimus officia uel certe hunc eundem uersiculum, quem nobis uice formulae tradidisti, inmobiliter custodire, ut omnium sensuum ortus ac fines non in sua uolubilitate fluctuent, sed in nostra dicione consistant.

ISAAC: Lioet pridem super hac re disputantibus nobis de orationis statu, quantum reor, sit sufficienter expressum, tamen quia nobis haec eadem poscitis iterari, de confirmatione cordis breuiter intimabo. tria sunt quae uagam mentem stabilem faciunt, uigiliae, meditatio et oratio, quarum adsiduitas et iugis intentio conferunt animae stabilem firmitatem.

quae tamen alias nullo modo poterit adprehendi, nisi per operis non filargyriae, sed sacris coenobii usibus dedicati infatigabilem iugitatem omnes omnino sollicitudines et curae uitae praesentis prius fuerint abdicatae, ut ita illud [*]( 1 iuditio Y et om. 0 palpatnr V 2 degustatur V 3 adque V mobiles F1 4 synaxeus V sinaxeoB DO diuirsa Y 5 cum DX: dum VO 7 ipsias] pius D 8 adque YO 10 dimittens V: emitteos DOX mittens P fortuitis V reoortibus D* 11 in eis OX potistatem V 14 nubis V furmulae V 15 costodire V1 fines D2: flnis rell. v 16 ditioae ez dictione D consistat D\'0 17 pridie D* 19 itirari Y 21 faciunt..... 22 stabilem om. V 24 filargiriae (ex ftlargiriam) D d 0 fylargirie P phylargiriae X cenubii D didicati V dedicat. D 25 sollicitudinis F1 26 post abdicatae addunt Dr: stque in hanc solam obseruantiam defixerit se (se 8. I. m. 2 D) tota mentis intantio: simila Cuyckius in septem mss inuenerat ) [*](20* )

308
apostolicum mandatum: sine intermissione orate possimus inplere. perparam namque orat, quisquis illo tantum tempore quo genua flectuntur orare consueuit. numquam uero orat, quisquis etiam flexis genibus euagatione cordis qualicumque distrahitur. et idciroo quales orantes uolumus inueniri, tales nos esse oportet ante tempus orandi. necesse est enim mentem in tempore supplicationis suae de statu praecedente formari illisque eam cogitationibus orantem uel ad caelestia sublimari uel ad terrena demergi, quibus ante orationem fuerit inmorata.

Huc usque abbas Isaac adtonitis nobis secundam conlationem de orationis qualitate digessit. cuius doctrinam super illius praedicti uersiculi meditatione, quam uelut informationis loco ab incipientibus tradiderat retinendam, admirantes admodum \'et excolere tenacissime cupientes, utpote quam conpendiosamt ae facilem credebamus, difficiliorem satis ad obseruandum experti sumus quam illud studium nostrum, quo solebamus antea per omne scripturarum corpus absque ullius perseuerantiae uinculo uaria passim meditatione discurrere. constat igitur neminem prorsus ob inperitiam litterarum a perfectione cordis excludi nec rusticitatem obesse ad capessendam cordis atque animae puritatem, quae coupendiosissime adiacet cunctis, si modo sanam et integram mentis intentionem iugi ad deum uersiculi huius meditatione seruauerint. [*]( 1 I Tbess. 5, 17 ) [*]( 1 intirmistione V 2 impleri D proparum D1 6 innenire JD1 11 utrba hue usque abbas rubro colore depicta in V iam legi non possunt 12 doctrina F 14 admodo F 15 ntpute F 16 obseroandam D\' 18 scribt. 0 obsernantiae DOXr 20 perfsctionS D 21 capiscendam F capescendam OP 22 cordis atque om. OX 24 sernarint ez seniarent D seruauerit 0 PX Explicit conlatio (collatio P: om. D) abbatis isaac secunda de oratione VDOP Ezpl. conL decima quae et ultima presentis uoluminis abbatis isaac de oratione X )

309
310

Z = Sessorianus LV saec. VII—VIII.

Π = Corbeiensis, post Sangermanensis, nunc Petropolitanus O. I. 4 saec. VII—VIII.

T = Sangallensis 576 saec. VIIII.

O = Parisinus 2170 saec. VIIII.

qu = cod. Prosperi Vindobonensis 397 saec. X.

Prosp. uel Pr. = Prosper contra Collatorem (Migue, tom. LI).

311

Cum uirtutem perfectionis uestrae, qua uelut magna quaedam luminaria in hoc mundo admirabili claritate fulgetis, multi sanctorum qui uestro erudiuntur exemplo uix queant aemulari, tamen uos, o sancti fratres Honorate et Eucheri, tanta illorum sublimium uirorum, a quibus prima anachore. seos instituta suscepimus, laude flammamini, ut unus quidem uestrum ingenti fratrum coenobio praesidens congregationem suam, quae cotidiano sanctae conuersationis uestrae docetur intuitu, illorum quoque patrum praeceptis optet institui, alter uero, ut etiam corporali eorundem aedificaretur aspectu, Aegyptum penetrare uoluerit, ut hanc quasi frigoris Gallicani rigore torpentem prouinciam derelinquens ad illas quas sol iustitiae proximus respicit terras, maturis uirtutum fructibus redundantes, uelut turtur castissimus transuolaret.

necessario hoc mihi uirtus caritatis extorsit, ut unius desiderio, alterius etiam labori consulens tam abruptum scribendi periculum non uitarem, dummodo et priori apud filios adderetur auctoritas et secundo tam periculosae nauigationis necessitas demeretur. proinde quia fidei uestrae atque feruori nec illa instituta coenobiorum, quae duodecim libellis ad beatae memoriae episcopum Castorem quo potuimus sermone conscripsimus, nec decem conlationes in Scitiotica heremo conmorantium patrum, [*](Incepit praefatio II Incipit prefatio 0 nihil inscriptum in 2 6 tanto S 7 unusquisque 0 8 praesedens II11 10 intuito IP obtet 0 11 edificetur 0 14 reepecit II1 17 abratom 0 18 aput 20 20 adque II1, et sic semper 22 concribsimus 0)

312
quas praecipientibus sanctis Helladio et Leontio episcopis utcumque digessimus, satisfacere potuerunt, nunc, ut etiam itineris nostri ratio cognoscatur, trium in alia heremo consistentium quos primos uidimus patrum septem conlationes pari conscriptas stilo uobis credidi consecrandas, quibus ea, quae de perfectione in praeteritis opusculis nostris obscurius forsitan conprehensa uel praetermissa sunt, suppleantur.

si uero sanctam studii uestri sitim etiam haec satiare non quiuerint, septem aliae conlationes, quae ad sanctos qui in Stoechadibus consistunt insulis emittendae sunt fratres, desiderium ut arbitror uestri ardoris explebunt. [*](1 elladio ΣΠΟ 3 cognascatur Π1 et sic passim, item agnusco. 4 primus Π1 8 quaerint Π1 9 istoecadibus 2 etocadibus O 11 at arbitror om. Π Finit (Fiuis 2) praefatio. Incipit conlatio (lib. conlationum X) abbatia chaeremonia de perfectione ΣΠ: m utroque cod. capitula praemissa sunt jpraefationi Explicit preratio 0)

313

DE PERFECTIONE. CAPITVLA.

Descriptio Thenneseos oppidi.

De episcopo Archebio.

Descriptio heremi in qua conmorabantur Chaeremon, Nesteroa et Ioseph.

De abbate Chaeremone et excusatione eius super postulata doctrina. -

De responsione nostra contra eicusationem eius.

Propositio abbatis Chaeremonis, quod tribus modis uitia uincantur.

Quibus gradibus ad sublimitatem caritatis possit ascendi et quae sit in ea stabilitas.

Quantum excellant qui per caritatis affectum declinant a uitiis.

Quod caritas non solum de seruis filios faciat, sed etiam imaginem dei ac similitudinem conferat.

Quod perfectio caritatis sit pro inimicis orare,. et quo indicio anima necdum purgata noscatur. [*]( Capitola eonlationes primae (conl. pr. om. Σ) abbatis chaeremonis de perfectioBe ΣΠ Incipit capitulatio 0 6 deecribtio O, item infra oppido II 7 archaebio 71 arcebio 0 9 nestheros Σ neator 0 et om. Σ cf. cap. 3, 2 14 uocantur 0 16 quare Σ 22 qao] quod X animae n. purgatae Σ )

314

Interrogatio, cur affectum timoris et spei dixerit inperfectum.

Responsio de diuersitate perfectionum.

De timore qui de caritatis magnitudine generatur.

Interrogatio de consummatione castitatis.

Dilatio expositionis postulatae.

Cum in coenobio Syriae consistentes post prima fidei rudimenta succedentibus aliquatenus incrementis maiorem perfectionis desiderare gratiam coepissemus, statuimus confestim Aegyptum petere ac remotissima etiam Thebaidos heremo penetrata sanctorum plurimos, quorum gloriam fama. per uniuersa diffuderat, si non aemulandi, saltim agnoscendi studio inuisere. igitur ad oppidum Aegypti, cui Thennesus nomen est, emensa nauigatione peruenimus. cuius accolae ita uel mari uel stagnis salsis undique ciroumlunntur, ut solis, quia terra deest, negotiationibus dediti opes atque substantiam nauali conmercio parent, ita ut aedificiis cum uoluerint extruendis terra non suppetat, nisi de longinquo nauigiis adportetur.

Vbi cum aduenientibus nobis fauens desideriis nostris diuinitas beatissimi atque praecipui uiri Archebi episcopi praestitisset aduentum, qui raptus de anachoretarum coetu et episcopus Panephysi oppido datus tanta districtione omni aeuo suo propositum solitudinis custodiuit, ut nihil de praeteritae humilitatis tenore laxauerit aut de adiecto sibi honore [*](1 qaur O 4 de om. ΠΟ: cf. XII, 5, tit, Inst. IIII, 43 5 caritatis 0 6 expositiones JI* postulatae. Finiunt capitula abbatis chaeremonis de perfectione (a. cb. de p. om. II) 2 Π Explicit capitulatio. Incipit conlatio sca ceremonis de perfectione 0 7 Cum] incipit T, cuius primum folium deperditum at, praemissa inscriptione: Incipit collatio prima abbatis cheremonia de perfectione oenobiia nriae O 11 plurimus Π1 gloria Σ glorie fama O 12 saltem ΣΙΙ2 18 tbennensos T 16 adque 0 18 exstruendis IJT 21 arehaebi Σ archae (-e) bii HTO 22 coeto E et om. 0 23 panejisi X panephisi ΠΟ phanephysi T destrictione ΣΠΟ )

315
blanditos sit (non enim tamquam idoneum se ad istud officium testabatur adscitum, sed ut indignum ab illa anachoreseos disciplina querebatur expulsum, eo quod triginta et septem annis in eadem conmoratus ad puritatem tantae professionis nequaquam peruenire potuisset): hic igitur cum in supra dicta Thenneso, quo eum eligendi illic episcopi causa perduxerat, pie nos atque humanissime suscepisset, agnito desiderio nostro, quo sanctos patres etiam in ulterioribus Aegypti partibus inquirere desiderabamus: