De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.

IAM cantum illa finiuerat, cum me audiendi auidum stupentemque arrectis adnue auribus carminis mulcedo defixerat. Itaque paulo post: O inquam, summum lassorum solamen animorum quam tu me uel sententiarum pondere uel canendi etiam iucunditate refouisti! Adeo ut iam me post haec inparem fortunae ictibus esse non arbitrer. Itaque remedia quae paulo acriora esse dicebas, non modo non per-horresco, sed audiendi auidus uehementer efflagito. Tum illa Sensi, inquit, cum uerba nostra tacitus attentusque rapiebas, eumque tuae mentis habitum uel exspectaui uel, quod est uerius, ipsa perfeci. Talia sunt quippe quae restant, ut degustata quidem mordeant, interius autem recepta dulcescant. Sed

p.226
quod tu te audiendi cupidum dicis, quanto ardore flagrares, si quonam te ducere aggrediamur agnosceres! Quonam? inquam. Ad ueram, inquit, felicitatem, quam tuus quoque somniat animus, sed occupato ad imagines uisu ipsam illam non potest intueri. Tum ego: Fac obsecro et quae illa uera sit, sine cunctatione demonstra. Faciam, inquit illa, tui causa libenter. Sed quae tibi causa notior est, eam prius designare uerbis atque informare conabor ut ea perspecta cum in contrariam partem flexeris oculos, uerae beatitudinis speciem possis agnoscere.

  1. Qui serere ingenuum uolet agrum,
  2. Liberat arua prius fruticibus,
  3. Falce rubos filicemque resecat,
  4. Vt noua fruge grauis Ceres eat.
  5. Dulcior est apium mage labor,
  6. Si malus ora prius sapor edat.
  7. Gratius astra nitent ubi Notus
  8. Desinit imbriferos dare sonos.
  9. Lucifer ut tenebras pepulerit
  10. Pulchra dies roseos agit equos.
  11. Tu quoque falsa tuens bona prius
  12. Incipe colla iugo retrahere.
  13. Vera dehinc animum subierint.

Tum defixo paululum uisu et uelut in augustam

p.228
suae mentis sedem recepta sic coepit:

Omnis mortalium cura quam multiplicium studiorum labor exercet, diuerso quidem calle procedit, sed ad unum tamen beatitudinis finem nititur peruenire. Id autem est bonum quo quis adepto nihil ulterius desiderare queat. Quod quidem est omnium summum bonorum cunctaque intra se bona continens, cui si quid aforet summum esse non posset, quoniam relinqueretur extrinsecus quod posset optari. Liquet igitur esse beatitudinem statum bonorum omnium congregatione perfectum. Hunc, uti diximus, diuerso tramite mortales omnes conantur adipisci. Est enim mentibus hominum ueri boni naturaliter inserta cupiditas, sed ad falsa deuius error abducit. Quorum quidem alii summum bonum esse nihilo indigere credentes ut diuitiis affluant elaborant; alii uero bonum quod sit dignissimum ueneratione iudicantes adeptis honoribus reuerendi ciuibus suis esse nituntur. Sunt qui summum bonum in summa potentia esse constituat; hi uel regnare ipsi uolunt uel regnantibus adhaerere conantur. At quibus optimum quiddam claritas uidetur, hi uel belli uel pacis artibus gloriosum nomen propagare festinant. Plurimi uero boni fructum gaudio laetitiaque metiuntur; zahi felicissimum putant uoluptate diffluere. Sunt etiam qui horum fines causasque alterutro permutent, ut qui diuitias ob potentiam uoluptatesque desiderant uel qui potentiam seu pecuniae causa seu proferendi nominis appetunt. In his igitur ceterisque talibus humanorum actuum uotorumque uersatur intentio, ueluti nobilitas fauorque popularis quae uidentur quandam claritudinem comparare, uxor ac liberi quae iucunditatis gratia

p.230
petuntur; amicorum uero quod sanctissimum quidem genus est, non in fortuna sed in uirtute numeratur, reliquum uero uel potentiae causa uel delectationis assumitur. Iam uero corporis bona promptum est ut ad superiora referantur. Robur enim magnitudoque uidetur praestare ualentiam, pulchritudo atque uelocitas celebritatem, salubritas uoluptatem; quibus omnibus solam beatitudinem desiderari liquet. Nam quod quisque prae ceteris petit, id summum esse iudicat bonum. Sed summum bonum beatitudinem esse definiuimus; quare beatum esse iudicat statum quem prae ceteris quisque desiderat.

Habes igitur ante oculos propositam fere formam felicitatis humanae—opes, honores, potentiam, gloriam, uoluptates. Quae quidem sola considerans Epicurus consequenter sibi summum bonum uoluptatem esse constituit, quod cetera omnia iucunditatem animo uideantur afferre. Sed ad hominum studia reuertor, quorum animus etsi caligante memoria tamen bonum suum repetit, sed uelut ebrius domum quo tramite reuertatur ignorat. Num enim uidentur errare hi qui nihilo indigere nituntur? Atqui non est aliud quod aeque perficere beatitudinem possit quam copiosus bonorum omnium status nec alieni egens sed sibi ipse sufficiens. Num uero labuntur hi qui quod sit optimum, id etiam reuerentiae cultu dignissimum putent? Minime. Neque enim uile quiddam contemnendumque est quod adipisci omnium fere mortalium laborat intentio. An in bonis non est numeranda potentia? Quid igitur? Num imbecillum ac sine uiribus aestimandum est, quod omnibus rebus constat esse praestantius? An claritudo nihili pendenda est? Sed sequestrari nequit quin omne quod excellentissimum sit id etiam uideatur esse clarissimum. Nam non esse anxiam tristemque

p.232
beatitudinem nec doloribus molestiisque subiectam quid attinet dicere, quando in minimis quoque rebus id appetitur quod habere fruique delectet? Atqui haec sunt quae adipisci homines uolunt eaque de causa diuitias, dignitates, regna, gloriam uoluptatesque desiderant quod per haec sibi sufficientiam, reuerentiam, potentiam, celebritatem, laetitiam credunt esse uenturam. Bonum est igitur quod tam diuersis studiis homines petunt; in quo quanta sit naturae uis facile monstratur, cum licet uariae dissidentesque sententiae tamen in diligendo boni fine consentiunt.

  1. Quantas rerum flectat habenas
  2. Natura potens, quibus inmensum
  3. Legibus orbem prouida seruet
  4. Stringatque ligans inresoluto
  5. Singula nexu, placet arguto
  6. Fidibus lentis promere cantu.
  7. Quamuis Poeni pulchra leones
  8. Vincula gestent manibusque datas
  9. Cantent escas metuantque trucem
  10. Soliti uerbera, ferre magistrum.
  11. Si cruor horrida tinxerit ora,
  12. Resides olim redeunt animi
  13. Fremituque graui meminere sui;
  14. Laxant nodis colla solutis
  15. Primusque lacer dente cruento
  16. Domitor rabidas imbuit iras.
  17. Quae canit altis garrula ramis
  18. Ales caueae clauditur antro;
  19. p.234
  20. Huic licet inlita pocula melle
  21. Largasque dapes dulci studio
  22. Ludens hominum cura ministret,
  23. Si tamen arto saliens texto
  24. Nemorum gratas uiderit umbras,
  25. Sparsas pedibus proterit escas,
  26. Siluas tantum maesta requirit,
  27. Siluas dulci uoce susurrat.
  28. Validis quondam uiribus acta
  29. Pronum flectit uirga cacumen;
  30. Hanc si curuans dextra remisit,
  31. Recto spectat uertice caelum.
  32. Cadit Hesperias Phoebus in undas,
  33. Sed secreto tramite rursus
  34. Currum solitos uertit ad ortus.
  35. Repetunt proprios quaeque recursus
  36. Redituque suo singula gaudent
  37. Nec manet ulli traditus ordo
  38. Nisi quod fini iunxerit ortum
  39. Stabilemque sui fecerit orbem.