De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.

Tum ego: Scis, inquam, ipsa minimum nobis ambitionem mortalium rerum fuisse dominatam. Sed materiam gerendis rebus optauimus quo ne uirtus tacita consenesceret. Et illa: Atqui hoc unum est quod praestantes quidem natura mentes sed nondum ad extremam manum uirtutum perfectione perductas allicere possit, gloriae scilicet cupido et optimorum in rem publicam fama meritorum; quae quam sit exilis et totius uacua ponderis, sic considera. Omnem terrae ambitum, sicuti astrologicis demonstrationibus accepisti, ad caeli spatium puncti constat obtinere rationem, id est ut, si ad caelestis globi magnitudinem conferatur, nihil spatii prorsus habere iudicetur. Huius igitur tam exiguae in mundo regionis quarta fere portio est, sicut Ptolomaeo probante didicisti, quae nobis cognitis animantibus incolatur Huic quartae, si quantum maria paludesque premunt quantumque siti uasta regio distenditur cogitatione subtraxeris, uix angustissima inhabitandi hominibus area relinquetur. In hoc igitur minimo puncti quodam puncto circumsaepti atque conclusi de

p.214
peruulganda fama, de proferendo nomine cogitatis? Aut quid habeat amplum magnificumque gloria tam angustis exiguisque limitibus artata? Adde quod hoc ipsum breuis habitaculi saeptum plures incolunt nationes lingua, moribus, totius uitae ratione distantes, ad quas tum difficultate itinerum tum loquendi diuersitate tum commercii insolentia non modo fama hominum singulorum sed ne urbium quidem peruenire queat. Aetate denique Marci Tullii, sicut ipse quodam loco significat, nondum Caucasum montem Romanae rei publicae fama transcenderat, et erat tunc adulta Parthis etiam ceterisque id locorum gentibus formidolosa. Videsne igitur quam sit angusta, quam compressa gloria quam dilatare ac propagare laboratis? An ubi Romani nominis transire fama nequit, Romani hominis gloria progredietur? Quid quod diuersarum gentium mores inter se atque instituta discordant, ut quod apud alios laude apud alios supplicio dignum iudicetur. Quo fit ut si quem famae praedicatio delectat, huic in plurimos populos nomen proferre nullo modo conducat. Erit igitur peruagata inter suos gloria quisque contentus et intra unius gentis terminos praeclara illa famae inmortalitas coartabitur. Sed quam multos clarissimos suis temporibus uiros scriptorum inops deleuit obliuio! Quamquam quid ipsa scripta proficiant, quae cum suis auctoribus premit longior atque obscura uetustas? Vos uero inmortalitatem uobis propagare uidemini, cum futuri famam temporis cogitatis. Quod si aeternitatis infinita spatia pertractes, quid habes quod de nominis
p.216
tui diuturnitate laeteris? Vnius etenim mora momenti, si decem milibus conferatur annis, quoniam utrumque spatium definitum est, minimam, licet, habet tamen aliquam portionem. At hic ipse numerus annorum eiusque quamlibet multiplex ad interminabilem diuturnitatem ne comparari quidem potest. Etenim finitis ad se inuicem fuerit quaedam, infiniti uero atque finiti nulla umquam poterit esse collatio. Ita fit ut quamlibet prolixi temporis fama, si cum inexhausta aeternitate cogitetur, non parua sed plane nulla esse uideatur. Vos autem nisi ad populares auras inanesque rumores recte facere nescitis et relicta conscientiae uirtutisque praestantia de alienis praemia sermunculis postulatis. Accipe in huiusmodi arrogantiae leuitate quam festiue aliquis inluserit. Nam cum quidam adortus esset hominem contumeliis, qui non ad uerae uirtutis usum sed ad superbam gloriam falsum sibi philosophi nomen induerat, adiecissetque iam se sciturum, an ille philosophus esset, si quidem illatas iniurias leniter patienterque tolerasset, ille patientiam paulisper adsumpsit acceptaque contumelia uelut insultans: 'Iam tandem,' inquit, 'intellegis me esse philosophum?' Tum ille nimium mordaciter: 'Intellexeram,' inquit, ' si tacuisses.' Quid autem est quod ad praecipuos uiros, de his enim sermo est, qui uirtute gloriam petunt, quid, inquam, est quod ad hos de fama post resolutum morte suprema corpus attineat? Nam si, quod nostrae rationes credi uetant, toti moriuntur homines, nulla est omnino gloria, eum is cuius ea esse dicitur non exstet omnino. Sin uero bene sibi mens conscia terreno carcere resoluta caelum libera
p.218
petit, nonne omne terrenum negotium spernat quae se caelo fruens terrenis gaudet exemptam?

  1. Quicumque solam mente praecipiti petit
  2. Summumque credit gloriam,
  3. Late patentes aetheris cernat plagas
  4. Artumque terrarum situm.
  5. Breuem replere non ualentis ambitum
  6. Pudebit aucti nominis.
  7. Quid o superbi colla mortali iugo
  8. Frustra, leuare gestiunt?
  9. Licet remotos fama per populos means
  10. Diffusa linguas explicet
  11. Et magna titulis fulgeat claris domus,
  12. Mors spernit altam gloriam,
  13. Inuoluit humile pariter et celsum caput
  14. Aequatque summis infima.
  15. Vbi nunc fidelis ossa Fabricii manent,
  16. Quid Brutus aut rigidus Cato?
  17. Signat superstes fama tenuis pauculis
  18. Inane nomen litteris.
  19. Sed quod decora nouimus uocabula,
  20. Num scire consumptos datur?
  21. Iacetis ergo prorsus ignorabiles
  22. Nec fama notos efficit.
  23. Quod si putatis longius uitam trahi
  24. Mortalis aura nominis,
  25. Cum sera uobis rapiet hoc etiam dies,
  26. Iam uos secunda mors manet.
p.220

Sed ne me inexorabile contra fortunam gerere bellum putes, est aliquando eum de hominibus illa, fallax illa nihil, bene mereatur, tum scilicet cum se aperit, cum frontem detegit moresque profitetur Nondum forte quid loquar intellegis. Mirum est quod dicere gestio, coque sententiam uerbis explicare uix queo. Etenim plus hominibus reor aduersam quam prosperam prodesse fortunam. Illa enim semper specie felicitatis cum uidetur blanda, mentitur; haec semper uera est, cum se instabilem mutatione demonstrat. Illa fallit, haec instruit, illa mendacium specie bonorum mentes fruentium ligat, haec cognitione fragilis felicitatis absoluit. Itaque illam uideas uentosam, fluentem suique semper ignaram, hanc sobriam succinctamque et ipsius aduersitatis exercitatione prudentem. Postremo felix a uero bono deuios blanditiis trahit, aduersa plerumque ad uera bona reduces unco retrahit. An hoc inter minima aestimandum putas quod amicorum tibi fidelium mentes haec aspera, haec horribilis fortuna detexit, haec tibi certos sodalium uultus ambiguosque secreuit, discedens suos abstulit, tuos reliquit? Quanti hoc integer, ut uidebaris tibi

p.222
fortunatus, emisses! Nunc et amissas opes querere; quod pretiosissimum diuitiarum genus est amicos inuenisti.

  1. Quod mundus stabili fide
  2. Concordes uariat uices,
  3. Quod pugnantia semina
  4. Foedus perpetuum tenent,
  5. Quod Phoebus roseum diem
  6. Curru prouehit aureo,
  7. Vt quas duxerit Hesperos
  8. Phoebe noctibus imperet,
  9. Vt fluctus auidum mare
  10. Certo fine coerceat,
  11. Ne terris liceat uagis
  12. Latos tendere terminos.
  13. Hanc rerum seriem ligat
  14. Terras ac pelagus regens
  15. Et caelo imperitans amor.
  16. Hic si frena remiserit,
  17. Quidquid nunc amat inuicem
  18. Bellum continuo geret
  19. Et quam nunc socia fide
  20. Pulchris motibus incitant,
  21. Certent soluere machinam.
  22. Hic sancto populos quoque
  23. Iunctos foedere continet,
  24. Hic et coniugii sacrum
  25. Castis nectit amoribus,
  26. Hic fidis etiam sua
  27. Dictat iura sodalibus.
  28. O felix hominum genus,
  29. Si uestros animos amor
  30. Quo caelum regitur regat.