De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.

Vos quoque, o terrena animalia, tenui licet imagine uestrum tamen principium somniatis uerumque illum beatitudinis finem licet minime perspicaci qualicumque tamen cogitatione prospicitis eoque uos et ad uerum bonum naturalis ducit intentio et ab eodem multiplex error abducit. Considera namque an per ea quibus se homines adepturos beatitudinem putant ad destinatum finem ualeant peruenire. Si enim uel pecuniae uel honores ceteraque tale quid afferunt

p.236
cui nihil honorum abesse uideatur, nos quoque fateamur fieri aliquos horum adeptione felices. Quod si neque id ualent efficere quod promittunt bonisque pluribus carent, nonne liquido falsa in eis beatitudinis species deprehenditur? Primum igitur te ipsum qui paulo ante diuitiis affluebas, interrogo: Inter illas abundantissimas opes numquamne animum tuum concepta ex qualibet iniuria confudit anxietas? Atqui, inquam, libero me fuisse animo quin aliquid semper augerer reminisci non queo. Nonne quia uel aberat quod abesse non uelles uel aderat quod adesse noluisses? Ita est, inquam. Illius igitur praesentiam huius absentiam desiderabis? Confiteor, inquam. Eget uero, inquit, eo quod quisque desiderat? Eget, inquam. Qui uero eget aliquo, non est usquequaque sibi ipse sufficiens? Minime, inquam. Tu itaque hanc insufficientiam plenus, inquit, opibus sustinebas? Quidni? inquam. Opes igitur nihilo indigentem sufficientemque sibi facere nequeunt et hoc erat quod promittere uidebantur. Atqui hoc quoque maxime considerandum puto quod nihil habeat suapte natura pecunia ut his a quibus possidetur inuitis nequeat auferri. Fateor, inquam. Quidni fateare, cum eam cotidie ualentior aliquis eripiat inuito? Vnde enim forenses querimoniae nisi quod uel ui uel fraude nolentibus pecuniae repetuntur ereptae? Ita est, inquam. Egebit igitur, inquit, extrinsecus petito praesidio quo suam pecuniam quisque tueatur?
p.238
Quis id, inquam, neget? Atqui non egeret eo, nisi possideret pecuniam quam posset amittere? Dubitari, inquam, nequit. In contrarium igitur relapsa res est; nam quae sufficientes sibi facere putabantur opes, alieno potius praesidio faciunt indigentes. Quis autem modus est quo pellatur diuitiis indigentia? Num enim diuites esurire nequeunt? Num sitire non possunt? Num frigus hibernum pecuniosorum membra non sentiunt? Sed adest, inquies, opulentis quo famem satient, quo sitim frigusque depellant. Sed hoc modo consolari quidem diuitiis indigentia potest, auferri penitus non potest. Nam si haec hians semper atque aliquid poscens opibus expietur, maneat necesse est quae possit expleri. Taceo quod naturae minimum, quod auantiae nihil satis est. Quare si opes nec submouere possunt indigentiam et ipsae suam faciunt, quid est quod eas sufficientiam praestare credatis?

  1. Quamuis fluente diues auri gurgite
  2. Non expleturas cogat auarus opes
  3. Oneretque bacis colla rubri litoris
  4. Ruraque centeno scindat opima boue,
  5. Nec cura mordax deseret superstitem,
  6. Defunctumque leues non comitantur opes.

Sed dignitates honorabilem reuerendumque cui prouenerint reddunt. Num uis ea est magistratibus ut utentium mentibus uirtutes inserant uitia de-

p.240
pellant? Atqui non fugare sed illustrare potius nequitiam solent; quo fit ut indignemur eas saepe nequissimis hominibus contigisse, unde Catullus licet in curuli Nonium sedentem strumam tamen appellat. Videsne quantum malis dedecus adiciant dignitates? Atqui minus eorum patebit indignitas, si nullis honoribus inclarescant. Tu quoque num tandem tot periculis adduci potuisti ut cum Decorato gerere magistratum putares, cum in eo mentem nequissimi scurrae delatorisque respiceres? Non enim possumus ob honores reuerentia dignos iudicare quos ipsis honoribus iudicamus indignos. At si quem sapientia praeditum uideres, num posses eum uel reuerentia uel ea qua est praeditus sapientia non dignum putare? Minime. Inest enim dignitas propria uirtuti, quam protinus in eos quibus fuerit adiuncta transfundit. Quod quia populares facere nequeunt honores, liquet eos propriam dignitatis pulchritudinem non habere.

In quo illud est animaduertendum magis. Nam si eo abiectior est quo magis a pluribus quisque contemnitur, cum reuerendos facere nequeat quos pluribus ostentat, despectiores potius improbos dignitas facit. Verum non impune; reddunt namque improbi parem dignitatibus uicem quas sua contagione commaculant. Atque ut agnoscas ueram illam reuerentiam per has umbratiles dignitates non posse confingere, si qui multiplici consulatu functus in barbaras nationes forte deuenerit, uenerandumne barbaris honor faciet? Atqui si hoc naturale munus dignitatibus foret, ab officio suo quoquo gentium nullo modo cessarent, sicut ignis ubique terrarum numquam tamen calere desistit, sed quoniam id eis non propria

p.242
uis sed hominum fallax adnectit opinio, uanescunt ilico, cum ad eos uenerint qui dignitates -eas esse non aestimant.

Sed hoc apud exteras nationes. Inter eos uero apud quos ortae sunt 3 num perpetuo perdurant? Atqui praetura magna olim potestas nunc inane nomen et senatorii census grauis sarcina; si quis populi quondam curasset annonam, magnus habebatur, nunc ea praefectura quid abiectius? Vt enim paulo ante diximus, quod nihil habet proprii decoris, opinione utentium nunc splendorem accipit nunc amittit. Si igitur reuerendos facere nequeunt dignitates, si ultro improborum contagione sordescunt, si mutatione temporum splendere desinunt, si gentium aestimatione uilescunt, quid est quod in se expetendae pulchritudinis habeant, nedum aliis praestent?

  1. Quamuis se Tyrio superbus ostro
  2. Comeret et niueis lapillis,
  3. Inuisus tamen omnibus uigebat
  4. Luxuriae Nero saeuientis.
  5. Sed quondam dabat improbus uerendis
  6. Patribus indecores curules.
  7. Quis illos igitur putet beatos
  8. Quos miseri tribuunt honores?