De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. Si coeant cursumque iterum revocentur in unum,
  2. confluat, alterni quod trahit unda vadi,
  3. convenient puppes et vulsi flumine trunci
  4. mixtaque fortuitos implicet unda modos;
  5. quos tamen ipsa vagos terrae declivia casus
  6. gurgitis et lapsi defluus ordo regit.
  7. Sic, quae permissis fluitare videtur habenis,
  8. fors patitur frenos ipsaque lege meat.