De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

suam depositor obruisset, aurum non esset inventum. Hae sunt igitur fortuiti causae compendii, quod ex obviis sibi et confluentibus causis. non ex gerentis intentione provenit.

Neque enim vel qui aurum obruit vel qui agrum exercuit,

ut ea pecunia repperiretur, intendit, sed, uti dixi, quo ille obruit. hunc fodisse convenit atque concurrit. Licet igitur

definire casum esse inopinatum ex confluentibus causis in his, quae ob aliquid geruntur, eventum. Concurrere vero atque confluere causas facit ordo ille inevitabili conexione procedens, qui de providentiae fonte descendens cuncta suis locis temporibusque disponit. [*]( 6 c. 107,18 9sq. Aristot. Phys. II 4 ) [*](PTLVDKE) [*](1 id om. Met. 2 hoc (est) Jfff.; v. Eng. 3 iecerunt f 7 ni- hilne esse P 8 tam nt si P 9 aristotelis PTL1VKE 10 vetert PF* 11 qm P quo X 12 de ont. P 15 fortuitn PT1V2E Peip. accedisse L1VD1K 18 loco PKE 19 haec r\'L 1Aur.D1 Peip. 20 fortuitu PV1(-ta V2) causa PT1L1V1 Aur.D Peip. ex om. P 22 argentum rcnit (ste) f 2T fecit P 28 prudentiae P )

109

  1. Rupis Achaemeniae scopulis, ubi versa sequentum
  2. pectoribus figit spicula pugna. fugax,
  3. Tigris et Euphrates uno se fonte resolvunt
  4. et mox abiunctis dissociantur aquis.