De consolatione philosophiae
Boethius
Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.
Quo pacto defensorum opera vel tota frigeret, vel si prodesse hominibus mallet, in accusationis habitum verteretur.
Ipsi quoque improbi, si eis aliqua rimula virtutem relictam fas esset aspicere vitiorumque sordes poenarum cruciatibus se deposituros viderent. compensatione adipiscendae probitatis nec hos cruciatus esse ducerent defensorumque operam repudiarent ac se totos accusatoribus iudicibusque permitterent.
Quo fLt, ut apud sapientes nullus prorsus odio locus relinquatur. — nam bonos quis nisi stultissimus oderit? — malos vero odisse ratione caret.
Nam si uti corporum languor ita vitiositas quidam est quasi morbus animorum, cum aegros corpore minime dignos odio, sed potius miseratione iudicemus, multo magis non insequendi, sed miserandi sunt. quorum mentes omni languore atrocior urguet improbitas.
- Quid tantos iuvat excitare motus
- et propria fatum sollicitare manu?
- Si mortem petitis, propinquat ipsa
- sponte sua volucres nec remoratur equos.
- Quos serpens, leo, tigris, ursus, aper
- dente petunt, idem se tamen ense petunt;
- an distant quia dissidentque mores,
- iniustas acies et fera. bella movent
- alternisque volunt perire telis?
- Non est iusta satis saevitiae ratio;
- vis aptam meritis vicem referre:
- dilige iure bonos et miseresce malis. [*]( 2 ab propitiis P 4 medicam P 8 virtute relicta .. aspicere P )[*](PTLVDKE )[*]( 9 sed depos. P sede pos. T1L1, ui υιd. V1 10 cruciatos fir 11 totis P .14 bonus T* 16 quiddem ut υιd. T1 quidem (e e eorr.) -F 19 viget P 24 apri Vall. aeri Obb. Peip. asper Haupt, Henn. V315 acer Antυ. m. rcc. )
Hic ego: Video, inquam, quae sit vel felicitas vel
miseria in ipsis proborum atque improborum mentis constituta. Sed in hac ipsa fortuna populari non nihil boni mali inesse perpendo; neque enim sapientum quisquam exsul inops ignominiosusque esse malit potius quam pollens
opibus, honore reverendus, potentia validus in sua permanens urbe florere. !Sic enim cianus testatiusque sapientiae tractatur officium, cum in contingentes populos regentium quodam modo beatitudo transfunditur, cum praesertim carcer ceteraque legalium tormenta. poenarum perniciosis