De consolatione philosophiae
Boethius
Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.
potius civibus, propter quos etiam constitutae sunt, debeantur. Cur haec igitur versa vice mutentur scelerumque supplicia bonos premant praemia virtutum mali rapiant,
vehementer ammiror, quaeque tam iniustae confusionis ratio videatur, ex te scire desidero. Minus etenim mirarer, si misceri omnia fortuitis casibus crederem.
Nunc stuporem meum deus rector exaggerat. Qui cum saepe bonis iucunda, malis aspera contraque bonis dura tribuat, malis optata
concedat, nisi causa deprehenditur, quid est, quod a fortuitis casibus differre videatur? — Nec mirum, inquit, si quid ordinis ignorata. ratione temerarium confusumque credatur; sed tu quamvis causam tantae dispositionis ignores, tamen, quoniam bonus mundum rector temperat, recte fieri cuncta ne dubites.
- Si quis Arcturi sidera nescit
- propinqua. summo cardine labi,
- cur legat tardus plaustra. Bootes
- merca.tque seras aequore flammas, [*](25 Verg. Georg. 1204: Arcturi sidera 27 Mart. Cap. 42,4 (27,9): succendit plaustra Bootes, cf. Ov. Met. II ITT )[*]( PTLVDKE )[*](2 in om. P miseritis P 4 sapientium PD1 5peUensP T enim (at) P 9sq. carcer∗∗ (et eras. υιdetur) JLur.\'-E\' (ex s.s.) D car- , nexns cerea Laud carcer nex Rehd. (Obb.) carcer lex rel. Peip. carcer negas Vulpius 11 eonstituta yZE\' 14 iustae P 22 causa P2 27 legat s. s. l regat Par. 7183 (regat Sitam. coH. Octav. 23-t) )
- cum nimis celeres explicet ortus,
- legem stupebit aetheris alti.
- Palleant plenae cornua lunae
- infecta metis noctis opacae,
- quaeque fulgenti texerat ore,
- confusa Phoebe detegat astra;
- commovet gentes publicus error
- lassantque crebris pulsibus aera.
- Nemo miratur flamina. Cori
- litus frementi tundere fluctu
- nec nivis duram frigore molem