De consolatione philosophiae
Boethius
Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.
-- tu uero arbitratu, inquam, tuo quae uoles ut responsurum rogato.
-- tum illa: Huncine. inquit, mundum temerariis agi fortuitisque casibus putas an ullum credis ei regimen inesse rationis? -
Atqui. inquam. nullo existimaverim modo. ut fortuita temeritate tam certa moveantur. verum operi suo conditorem praesidere deum scio nec umquam fuerit dies, qui me ab hac sententiae veritate depellat. —
Ita est. inquit; nam id etiam [*]( ; 4* fontibus capitis 6 v. Htiiler 23 ) [*]( f )
Nam de ceteris, quin ratione regerentur, nihil movebare. rapae autem vehementer ammiror, cur in tam salubri sententia locatus aegrotes. Verum altius perscrutemur; nescio quid abesse coniecto.
Sed dic mihi, quoniam deo mundum regi non ambigis, quibus etiam gubernaculis regatur, advertis? —Vix, inquam,
rogationis tuae sententiam nosco, nedum ad inquisita j respondere queam. — Num me, inquit, fefellit abesse aliquid,