De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

per quod velut hiante valli robore in animum tuum perturbationum morbus inrepserit? Sed dic mihi, meministine, quis sit rerum finis quove totius naturae tendat intentio? — Audieram, inquam, sed memoriam maeror hebetavit.

- Atqui scis, unde cuncta processerint.

— Novi, inquam, deumque esse respondi.

— Et qui fieri potest, ut principio cognito, quis sit rerum finis, ignores? Verum hi perturba- . tionum mores, ea valentia est, ut movere quidem loco

hominem possint, convellere autem sibiaue totum exstirpare non possint.

Sed hoc quoque respondeas velim, hominemne te esse meministi. — Quidni, inquam, meminerim? — Quid igitur homo sit, poterisne proferre? — Hocine interrogas, an esse me sciam rationale animal atque mortale? Scio et.

id me esse confiteor. — Et illa: Nihilne aliud te esse novisti?

- Nihil. - Iam scio, inquit, morbi tui aliam vel maximam.. causam; quid ipse sis, nosse desisti. Quare plenissime vel