De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. Signat tempora propriis
  2. aptans officiis deus
  3. nec quas ipse cohercuit
  4. misceri patitur uices.
  5. sic quod praecipiti uia
  6. certum deserit ordinem
  7. laetos non habet exitus.

primum igitur paterisne me pauculis rogationibus statum tuae mentis attingere atque, ut qui modus sit tuae curationis intellegam?